# Epitome Galeni operum 875.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 875.5 to 875.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/875.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/875.5

Mox ubi peritonaeum quod illi quoque subhaeret praeterieris, atque ad contrarium ueneris, hoc quoque ab interno extrorsus est perpungendum, unaque cum eo totum ipsi coniunctum abdomen. Deinde ab hoc incipiendum rursus, atque id cum contrario peritonaeo consuendum: ac rursus uicina quoque cute transmissa, iterum ab ea parte acus introrsus est traijcienda, consuendumque abde men id cum peritonaeo contrario, etiam inibi uicina cute transmissa. Atque haec iterum iterumque facienda, quoad totum uulnus similiter consuerimus Quod uerò ad interuallum punctionum, earundemqu altitudinem pertinet, mediocritas eligenda est. Fi lum etiam, inter durum & molle medium quod dam obtineat. At uerò medicamenta, quibus in his utemur, eiusdem materię sint, cum uulnera gluti nantibus. Sunt qui aliter uulneratum abdomen con suant, ad hunc modum: Oportet à uicino nobis abdomine incipere, atque ab externo introrsus per id tantùm acum transmittere. Post, praeteritis utrisque peritonaei labris, ex aduersa parte ab externo introrsus per utrunque eius labrum acum reuo care: dein rursus hanc reuocare, atque ab interno extrorsum per aduersum abdomen traijcere. Atque ita totum peritoneum sibi mutuò coalescens, prorsus intra abdomen absconditur, Deligatio uerò extrinsecus, uel praecipuè in his necessaria est. Ad hęc quod inter bubones & axillas est, id totum molli lana ex oleo mediocriter calido imbuta circundare oportet. Satius item fuerit, & si per clysterem intestinis aliud simi le infundas. Quòd si quid ipsorum intestinorum sit uul Intestino aliquo vulnerato quid neratum, quę extrinsecus fieri debent, omnia similiter egendum ut diximus, sunt peragenda. Cęterùm quod inijcitur, uinum nigrum austerum, & tepens erit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
