Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 878
Unproofread scanNot analysed yet
Minima quippe, humores qui in superficie sunt per spiritum digerit: &qui in alto haerent, modi tè liquat. Plurima uerò, digerit plus quàm attrahit. Constat autem, in ea quidem deligatura qua exprimet, minus esse arctandos fasciarum fines: in ea uerò quae ad renutriendum est comparata, nec minus hos esse arctandos, &uniuersos circum ductus laxiores faciendos. Quo tempore callus gi gnitur nutriendum corpus est cibis optimi succi, &qui multùm nutriant: ex quibus prouenire sucus consueuit, non solùm bonus, sed etiam tenax, qualis desideratur ad calli generationem. Magni tudo autem calli ea sit, quae &ossibus tuto uincu lo existat, nec musculos tamen comprimat. Qua re danda opera est, ut si minor iusto proueniat, au geatur: uel inhibeatur, si immodicè crescat. Sunt uerò quibus haec efficies, ipsius perfusionis quar titas, qualitasque: praeterea ciborum quantitas, &medicaminum quae illi imponuntur extrinsecus, fa cultates. Etenim quaecunque emplasticam substantiam habent, ac modicè calfaciunt, ea callos tum promouent, tum uerò augent. Quae uerò digerendi uim obtinent, ea magnos iam callos diminuunt Conseruant in proprio statu, medicamenta qua cruentis adhibentur uulneribus. Atque hactenus de transuersis fracturis. Longae autem, similiter sunt curandae, caeterùm comprimendae magis in ipso fracturae loco: tum quod recessit, retrudendum introrsum est. Quae uerò multifariam confracta sunt, ijs splenia circundentur fasciae ritu incurua ut monet Hippocrates. Medicamenta etiam omnia ex siccantium sint numero, atque ex ijs quae enae ma uocant. Capitis autem fracturę simplices, qua ad secundam usque laminam caluariae perueniunt, scalpellis angustis indigent. Expedit autem hos, ut numero multos, sic esse magnitudine impares. Atque ubi os uitiatum nudatum fuerit, primò quidem utendum latiore est: secundo loco, eo qui sit illo angustior: mox ita deinceps reliquis, usque ad angustissimum omnium: quo sanè est in ipsa secunda lamina, quam diploen appellant, utendum. Post haec tum protinus, tum ad finem usque siccis est medicamentis medendum, quae ob id ce phalica uocitantur. Ea componuntur ex iri Illyrica, &erui farina, &manna, &aristolochia, &panacis radicis cortice, &in summa, omnibus quae extergere citra morsum possunt. Ipsa nanqu generatio carnis, naturae opus est. Itaque aegro ad eam rem nihil est opus arte medica. Vt autem qui prouenit caro coalescat, circumhaereatque omni ossis parti, id inde maximè eueniet, si nec sordes super eo sit, nec oleosa quaepiam pinguitudo. Id igi tur est, quod aegris medici ad carnis productionem praestant, ut totus locus siccus sit, tum quael bet ossis uitiati pars planè pura. Ex fracturis ue rò quae ad cerebri usque membranas peruenerunt, si simplex tantùm fractura sit, angustis scalpellis utendum. Sin cum contusione aliqua, quod contusum est, excidi debebit: idque uel terebellis prius in circuitu foratum, ac mox scalpris admoris, ue protinus ab initio cycliscis. At quae per terebel lam quidem ratio fungitur, parum tuta est: pro pterea quòd dum audacius eam tractant, duran