# Epitome Galeni operum 879.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 879.6 to 879.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/879.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/879.6

Atque indicatio agendorum hic quo 40 que ex natura ipsarum partium affectarum subosque. ministratur. Necessum itaque in capite nobis (quatenus dictum est) primò fracturae aliquid denudare, quò uidelicet detergere & abluere à membrana saniem possimus. Post uerò, quum phlegmones tempus praeterijt, omniaque ad unguem sunt sicca, carnem producere, ac cicatrice locum includere. Porrò quum unus atque alter homo occurrisset mihi habens sincipitis atque temporis os confractum, equidem superius, hoc est sincipitis os exemi: à temporali autem abstinui, cui callum inducendum curaui. Nec infeliciter cessit nobis negocium. Quod uerò ad medicamenta post foCranio forato valentissimis et ratum os infundenda pertinet, quandoquidem siccissimis mediauditorius meatus (qui non solùm usque ad cere camentis gaudet bri duram membranam penetrat, sed etiam neruum dura membra contingit, qui in ipsum descendit à cerebro) uehe na cerebri. mentissima medicamenta tolerat: nihil miri sit, si crassa membrana cerebri, antequam notabiliter oc cupetur phlegmone, ualentissimis post forationes etiam medicamentis gaudeat, ceu naturaliter siccam substantiam possidens. medendi methodo liber VII.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
