Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 880
Unproofread scanNot analysed yet
Edendi methodum, Eugeniane charissime, quam olim in Hieronis gratiam scribendam susceperam, posteaquàm illum functum uita intellexi, ipsi quoque persequi destitimus. Tu nanque mihi conscius es, neque hoc me opus, neque aliud ullum, popularis aurae studio fuisse aggressum: sed quò uel amicis gratificarer, uel meipium simul utilissima ratione ad rem propositam exercitarem, simul ad obliuionem senij (ut Plato inquit) commentarios mihi reponerem. Quippe multitudinis laus, commodum ad usus nonnullos instrumentum uiuentibus aliquando est: mor tuis certè nihil prodest, sicuti neque uiuentium qui busdam. Nam qui uiuere in tranquillo optarunt, &fructum ex philosophia ceperunt, suntque ijs quae corpori curando sufficiunt contenti, eis utique impedimento non paruo est apud uulgum fa ma, ut quae ipsos à rebus pulcherrimis plus iusto transuersos auferat. Ego uerò (haud scio qua ratione) ab ipsa usque adolescentia mirificè siue inspiratus, siue furore percitus, &uulgi famam contempsi, &ueritatis scientiaeque studio flagraui, nullam esse hominibus neque honestiorem, nec diui niorem possessionem ratus: ob idque nulli meoru librorum meum nomen praescripsi. Quandoqui dem igitur in praecedentibus commentarijs, quemadmodum similarium instrumentaliumque partium communem morbum, nempe solutionem continui, curari conueniat, scripsi: deinceps quod reliquum est, in tui &aliorum amicorum id flagi tantium gratiam adijciam, reuertarque ad eum morbum, qui omnium est primus, nempe qui in similaribus nascitur, quibus scilicet primùm animan tis functiones referuntur acceptae. Est enim hoc morbi genus cognitu maximè necessarium: nec ratione curari potest, primis elementis corporis ignoratis. Ergo quoniam unaquaeque animalis particula propriam actionem aedit, quae tantùm ab aliarum actionibus differt, quantum ipsa particu la ab alijs, quae illas aedunt, diuersa est, temperamenti ratione: sanè qui tueri partium actionem uult, hic temperiem earum custodiat oportet. Cu stodiet autem, si id quod ad calidius conuersum est refrigerabit: quod ad frigidius inclinatum, excalfa ciet: ac de caeteris intemperantijs, tam simplicibus quàm compositis, eadem ratione. Quum enim octe carum sint differentię, octo nimirum erunt &me dendi rationes, quibus particula, per contraria eorum quae exuperant, ad naturalem symmetriam reducitur. Erit itaque curationis una meta com munis, quò diriguntur consilia medentis, ipsius similaris corporis alteratio: quandoquidem etiam morbus, ex naturalis temperamenti alteratione est ortus. Medicatio autem particularis, ex mate riae copia, &huius congruente usu conficitur. Sed horum iam proponamus exemplum, auspicati a 60 uentriculo. Ac facillimae quidem curatu eius al terationes sunt, quae ex calido &frigido oriunt propterea quod maximè affectiuis qualitatibu corriguntur. Aegrius uerò curantur, quae in hu mido siccoque habentur, quòd qualitatibus imbecil lis, curatio earum perficiatur. Ac tempus quidem caloris, frigorisque reparandi, par quodammode est: seLandem popula rem mortuis nihil prodesse, sicu ti nec viuentium quibusdam. Galeni iactantia. Galenus nulli si brorum suorum proprium nomen praescripsit. Similaribus par tibus primum ani mantis functiones referuntur ac ceptae.