Latin
883
Galenus, Epitome Galeni operum 883
Unproofread scanNot analysed yet
Id fiet, si pluribus &frictionibus, &gestationibus, quàm antea, utemur: ac cibore tum qualitatem, tum quar titatem mutabimus, ita ut plures &ualentiores quam prius exhibeantur. Quum uerò ad sanitatis statum propemodum uentum iam sit, cibandus uolatilibus est: illique iam offerre carnes suillas licet: primum quidem, porcelli pedes in prisana elixos, dein pernam: ab hac etiam reliquas partes. Quem porcellum, si hyems sit, pridie fuisse iugulatum oportet: nam hesternus, quam recens necatus, facilius concoquitur At aestate sat fuerit, si porcellus manè immolatus fuerit, ac iuxta occasum solis edatur. Quippe sem per alimentum ualentius ad uesperam exhibendum est. Quum igitur qui macilentissimi sunt, plurimo 20 nutrimento indigeant, nequeant autem uel quod mediocre est concoquere: paulatim eos, sed saepius cibare erit melius. Atque hac sanè de causa ipse eos ter cibare sum solitus. Verùm quando iam manifestè meliores sunt facti, etiam bis nutriuisse sit sa tis. Quare tantam exhiberi primam cibationem est rationabile, quanta prius quàm secunda suma tur, tota prorsus erit concocta: id quod ualentiori contingere alimento non potest. Idcirco primo loco leue sumendum eis est, secundum autem crassius: quandoquidem &quies, &somnus, &longius tempus, huius naturalem administrationem excipit. Iam uerò bibendum illicò post coenam non est, antequàm cibus fuerit concoctus. Siquidem innatant cibi si bibant, ita ut eos uentriculi corpus, propter humorem interpositum, non contingat Caeterùm si magna siti torqueantur, tantillum est propinandum, quod &molestiam soletur, &sitim leuet. Vbi uerò nutrimentum concoxerint, abundè bibere sunt sinendi. Manè autem post so-40 mnum, quum deiecerint, &paulùm inambulaue rint, modicè sunt fricandi, uidelicet donec corpus incaleat: mox gestationibus utendum. Deinde tum lauandi sunt, tum fricandi, idque intra uel circa meridiem. Quum igitur conualescentium uictus ratio media quaedam sit inter eam quae sanorum propria est, &quae aegrorum: difficile minimè fuerit, ex ijs quae de utraque sunt prodita, ut per seipsum quis mediam inueniat. Domus in qua conualescens nutritur, sit temperata: laborandumque ut ad eos ci bos reducatur quisque, quibus insueuit: naturarum interim proprietate obseruata, necnon regionis &temporis. Sciendum autem est, uniuersum corporis habitum exiccari à uigilijs: ac proinde eas infe stissimas esse ijs qui ex siccitate laborant. Quod uerò ad nutriendi modum spectat, si corpus modicè siccum sit, uberius nutrire id licet: propterea quòd uires eius, quę utique alimentum conficiunt penitus non conciderunt. Si uerò immodicè, par cius, contraria ratione. Porrò intemperies siccae, ubi solida corpora contigerunt, si quidem in una quapiam parte consistant, ueluti nunc in uentriculo propositum est, nunquam integrè sanabuntur: neque in eum statum qui ante morbum fuit reuertentur: sed in reliquam uitam particula affe cta laborabit imbecillitate.