Latin
886.5 to 886.6
Galenus, Epitome Galeni operum 886.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vtendum uerò hoc tempore &prisanae cremore est, qui primus à balneo sumet. Nam medicamen ipsum solito purgantium medicamentorum tempo re dabitur. Post id uerò, ubi modicè inambulauerit, de reliqua uictus ratione nihil est immutandum. Sunt qui reponunt medicamentum, excipientes id despumato melle: &sit quidem sic durabilius caeterum non perinde ad propositos hoc loco affe ctus utile, quum &minus uentriculum roboret, &magis aluum subducat. Verùm quibus lenta pituita est infixa uentriculo, ijs prius sunt exhibenda, quęcunque eam dissecent: post deinde purgandum. Quòd 60 si ad uomendum sint apti, non inutile fuerit per radiculam ex oxymelite uomere. Sin uerò nec lentus humor sit, nec crassus, utique abundè fuerit à prisasanae solius cremore uomuisse: item à mulsa. Quo casu sumendum utriusuis plus est, quam uel nutrimenti, uel etiam deiectionis causa sumeretur. Idoneum uerò est, etsi mulsa, in qua coctum absynthium sit, Ventriculi intem perantias quitus copulatus est humor, qua ratione curari conueniat. Absinthij potio quibus sit congruens praesidium.