Latin
889.1 to 889.4
Galenus, Epitome Galeni operum 889.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI DE methodo medendi lib. VIII. Vòd igitur ex calido, frigido, humido, &sic co, similarium particularum natura constet: 10 quodque ipsae simplices atque primae particulae secundum tales temperaturas inter se dissideant, alibi à nobis est traditum: quemadmodum etiam duo esse morborum genera, quę simplicibus ipsis particulis accidunt: alterum, quod compositis est etiam commune, &dicitur unitatis solutio: alterum peculiare ipsarum, quod in calidi, frigidi, humidi, &sicci temperie consistit. Quarum sanè intempe rantiarum, quatuor diximus esse simplices, quatuor uerò compositas. Simplices quidem, quae se20 cundum unam qualitatem à naturae ordine aber rant: compositas uerò, in quibus secundum oppositionem utranque ipsa natura uariatur. Febris autem, unus morborum est, quos intemperies gignit: utique quum adeò immodicè est auctus calor, ut &offendat hominem, &eius functiones laedat. Porro primarum differentiarum febrium, una illa est, in qua causa adhuc adest febrim creans: aut febri excitata, iam desijt. Altera uerò, qua ęgrè solubiles, à soutu facilibus febrib. distinguunt: illas hecticas, 30 has Gręci schiticas uocant. At uerò prima indica tio omnis febris, ueluti à morbo est, ablationem eius praescribens. Secunda autem, ueluti à tali est morbo, quae certam quandam sublationem indicat: nempe intemperiem febrilem, quum sit caloloris excessus, per occursum refrigerantium tollendam esse. Omnis quippe excessus per contrarium excessum sanat. Ergo si febris ipsa sit genita, causa autem quae eam excitauit, iam desijt, huc tantùm sanandę eius dirigetur consilium, ut refrigeretur. 40 Si uerò in generatione adhuc febris est, causa quae accendit illam, est submouenda. Sin pars eius iam genita est, pars etiamnum gignitur, consulendum utrique fuerit: primùm quidem, submouendo quae eam accendit causam: dein extinguendo, quae ab hac accensa est, febrem. Excitare autem uel maximè febrem solet constipatio meatuum, in ijs corporibus, quibus quod transpirat, halituosum ne est, sed mordax, acre, &fuligini simile. His igitur corporibus saluberrima est ex aqua dulci tempe 50 rataque lauatio, tum frictio quae rarefaciat, &exercitationes mediocres, &uictus qui dulces efficiat succos.