# Epitome Galeni operum 895.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 895.5 to 895.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/895.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/895.5

Quatuor quae reliquae sunt intemperies, neque facilè febribus, occasione iam dictarum causarum, patent: neque diaria tentatę, si inediam toltrent, in plu rium dierum febres transeunt: imò aliquae saltem earum, ubi citra corruptelam contraxerunt redundantiam humorum, utilitatem ex inedia sentiunt, ac potissimum quae frigida est & humida, Ab hac quae humida est. Tertio loco quae frigida. 40 Quarto, quae simul frigida & sicca. In eiusmodi ergo omnibus temperaturis, temperamenti quidem ratione, uictus ratio uarianda est. Nam ex eo quòd eadem febri febricitant, non diuersam sed omnino eandem sortientur indicationem. Siquidem quod secundum naturam est, semper finilia postulat. Quod autem pręter naturam, con raria: quum nimirum quod se naturaliter hapet, custodire: quod praeter naturam est, tollere ex pediat. Porrò febris omnis praeter naturam est: 50 ideoque uictus rationem frigidam & humidam exigit. Temperamenta uerò ipsa, aliàs similia, aliàs contraria postulant. Quae enim uitio carent, sim lia perpetuò: quippe quae seruare expedit. Quę ui tium habent, aliàs similia, aliàs contraria. Similia quidem, tum in alijs de quibus mox dicemus, tum in ulceribus omnibus. Contraria autem in eo uictu qui per sanitatem adhibetur, dum corrigere eorum intemperantiam est animus: necnon ubi eiusmodi uitiosae naturę à longo tempore contra 60 rię uictus rationi assueuerunt: gaudent enim naturae consuetis semper. Duplex itaque nobis in ijs qui sani sunt, finis proponitur. Nempe uel corpus sanum in pristina eius temperietueri: uel hanc meliorem efficere. In ea tamen natura quę haud du biè in medio temperamento consistit, ab ipsa febri contrariorum indicatione accepta, eatenus humi dum frigidumque adhibebimus uictum, quatenus siccius calidiusque quàm antea iam redditum corpus apparet. Humidus igitur uictus (ut testatu etiam Hippocrates) febrientibus omnibus conuenit: maximè uerò pueris, & alijs qui sic cibar assueuerunt. Etenim febrientibus, quatenus febriunt, ex ipsa contrariorum indicatione humidus uictus conducit: pueris ex similium. Nam quum aetas ex ijs sit quae natura nobis insunt, similem sibi uictum postulat. Quę uerò à consuetudine indicatio sumitur, sic sumpta est, sicuti & quae ab aetate.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
