# Epitome Galeni operum 90

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90

est, etiam trahitur, id quod constat, cùm ob fora mina illa interpositi septi, quae à lato ore magis magisque in angustius procedunt: tum uel maximè, quòd cùm in dextro cordis sinu duo ora sint, unum quo sanguis inuehitur, alterum quo emittitur in pulmonem, longè majus est id quo in fertur, quàm id quo emittitur. Neque est quòd di cat aliquis, absumptum esse sanguinis aliquid in ipsam substantię cordis nutricationem. Siquidem alia uena est, quae in id uariè fissa dispergitur, quaeque nec ortum à corde habet, nec sanguinem al eo accipit. Manifestum igitur est, aliquam portione illius sanguinis, qui inuehitur in dextrum uentriculum, in sinistrum sinum transmitti: cùm etiam duorum numero quae in sinistro cordis uentriculo sunt uasorum, longè minus id sit, quod à pulmo ne in eum ducit spiritum, quàm arteria illa magna, quae ex eo procedit, à qua reliquae omnes, quae sunt in corpore, oriunt: ceu non spiritum me dò à pulmone accipiat, sed etiam ex dextro sinu, 20 per iam dictas communes uias, sanguinem. Porro carnes tum uiscerum omnium, tum musculorum, ex sanguine exiguam alterationem consecuto, nutriun tur. Ossa uerò quò nutriantur, numerosa quae intercedat mutatione egent. Estque qualis carnibus sanguis, talis ossibus medulla. Nam quibus simi lis est substantia, ijs mutari inter se fas est: quibus plurimum inter ipsa est discrimen, ea fieri simi lia citra omnes quae in medio sunt mutationes non possunt. Tale quiddam & cartilagini est mu cosum illud quod ei circunfunditur: necnon ligamentis, membranis, & neruis, lentus humor qui in medijs eorum spacijs inspersus cernitur Iam uerò quòd ocyssimè aliquid digeratur pe corpus (ut in plurimis eorum qui biberunt immodicè, atque id quod biberunt, intra breue tempus totum plus minus emingunt, uidere licet) qua litatis conuenientia, humoris tenuitate, uasorum laxitate, atque adeò trahentis facultatis robore id accidit. Ita nihil miri est, uinum aqua, propter qua 40 litatis conuenientiam, citius excipi à uenis. Ipsorum uerò uinorum, quod album est, & purum, tenuita tis gratia, promptè in corpus digeri. Sicuti è cor trario nigrum & turbidum, crassitudinis uitio, per uiam haerere, & tardari.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
