# Epitome Galeni operum 900.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 900.1 to 900.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/900.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/900.1

Sed nec negligenda interim natura eius qui uenit uacuandus: sicuti neque aetas, nec coeli status, sub quo & regio, & anni tempus comprehenditur. Sunt enim nonnulli ad extrahendos digerendosque succos, natura propensi: nempe qui humidi & calidi existunt quique raro sunt corporis textu. Ad hęc, quibus os uentris aut amara bile redundat, aut imbecillum est, aut supra modum sensile. Pueri certè propter aetatem perpetuò. Coeli uerò status ubi calidus ni mium & siccus est, corpus in ambientem resoluit. Atque hi quidem scopi sunt, qui à sanguinis detractio ne dehortantur. Eam autem postulant, unà cum affectu, cuius causa primùm requirebatur, habitus durus densusque, quique digeritur aegrè: tum ambiens humidus frigidusque. Quum autem in uni uersalibus methodus, in particularibus exercitatio consistat, fieri non potest, ut sine multiplici in aegris singulatim exercitatione, quod ex usu sit, fa cias: nec sine uniuersalium cognitione, probè exercitatio procedat. Non licet siquidem ullius artis scientiam nancisci, nisi & methodum quandam habueris per uniuersalia theoremata, & in particularibus te exemplis exerceas. Vt igitur reuertat ad methodum: equidem uirtutis consideratio nem ad curationem morborum saepe maximè ni cessariam arbitror, sic ut quae circa aegrum admi nistrantur, omnia fermè eius unius causa fiant: a liquando mediocrite: necessarium, sic ut aliquid ex hac quoque, ad ea quae facienda sunt, consilij petatur, non tamen praecipua faciendorum ratio huc omnis dirigatur. Possum rursus ostendere, uirtutem adeò exiguum ad inuenienda remedia conferre, ut propter exilitatem etiam lateat: aliàs uerò praetermitti, ac silentio praeteriri, quasi prorsus ex utiliter considerandis non sit: ut in diarijs febribus, in quibus uires nullam prouidentiam requirunt, utpote ualidae. Verùm quod in uirtute accidit, id in reliquis omnibus quae aliquid faciendum indicant, usu uenit. Horum au tem omnium aditum Hippocrates nobis ostendit, incultum tamen, quem methodo postea nos explanauimus: perinde ut Traianus fecit, qui om nes Italiae uias asperitate difficiles refecit, instau rauitque. Vt uero accuratius de ipsis uiribus disseram, operae precium est scire, tribus diuersi gene ris facultatibus siue animis uniuersum animal gi bernari.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
