# Epitome Galeni operum 901.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 901.5 to 901.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/901.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/901.5

Horum autem praesidiorum neutrum feret imbe cilla facultas, si quando cum corruptela coiuerit. Oportet igitur, ubi indicationes ita sibi aduer santur, paulatim quod uitiosum est, uacuare: pau latimque, quod salubre est, in eius locum reponere: quam curationem uitiosi succi, Medici epicrasin nominant. Quum igitur sectio uenae, sanguinis 40 sit uacuatio: sanguis autem ipse utilis, possessio naturae existat: sic utique oportet uenae sectionem fieri, ut quod inutile ex sanguine ipsi naturae est, emittatur. Fit porrò sanguis bifariam naturę inutilis: uel quum propriam qualitatem ad unguem non seruat, nec amplius nutrire, sicu prius, potest: uel dum ita multitudine creuit, ut premat uires, aut distendat uasa, uel rumpat ea, uel obstruat. Atque in his quidem missio sanguinis utilis est, ceu uacuantium praesidiorum unum: in 50 alijs autem, ceu quod humorum uehementiorem impetum ad partem diuersam reuocet, uel ad late ra deriuet. Postulat autem semper ualentes uires, quae modo uacuationis eius respondeant. Quoties igitur uirtuti notabilis ex uacuantibus auxilijs noxa incidet, toties ipsa utile aliquid indicabit, aequè utique, ut quum manifestè iuuabitur. Vbi uerò ex ijs quae affectum submouent, nec commodum illi accedit ullum, neque incommodum, ibi ueluti inutilis praetermittitur. Porrò quic 60 quid aliquam praestat indicationem, si natura id simplex sit, etiam quod indicatur, utique simplex erit. At si illud compositum sit, & hoc erit quoque compositum. At sanè quędam custodiam sui quaedam amotionem indicant. Virtus itaque sem per unam rem indicabit, utique sui custodiam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
