# Epitome Galeni operum 902.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 902.5 to 902.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/902.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/902.5

Ac in similaribus qui fie dem, uel simplex est intemperies, uel composita. In instrumentarijs, circa simplicium partium uel posituram, uel formam, uel numerum, uel magni tudinem, tum quae horum sigillatim traditae sunt differentiae, consistit. Porrò affectuum qui simpli ces partes occupant unus, est intemperies calida Febris quid. Quae si in totum corpus diffusa sit, appellatur febris. Ideoque omnis febris, quà febris est, humecta Febris remedia humectatio, retio refrigeratioque remedia sunt. Ac si sola quidem frigeratioque exisit febris, ad refrigerandum humectandumque, uestit. luti ad finem, dirigetur omne medentis consilium Quare materia inuenta, opportunum tempus ex quatuor febris temporibus sumes: quantitatem uerò, ex conferendo cum naturali habitu morbum. Quippe quantùm is recessit à naturali habitu, tantùm opus est aegrum refrigeres & hume Aëris commerctes. Ambiens autem aër (cuius fugere commercium nos fugere cium non licet) si contrariam morbo temperiem haudquaquam habeat, è praesidiorum numero est unum: sin sim osse. lem, una est morbificarum causarum. Idcirco tunc inhibenda eius noxa est, scilicet reliquorum auxiliorum humiditate ac frigore intensis, adauctisque. Ipse autem arte reddendus est talis, qualis ad profligandam febrim, aut aliam quampiam di spositionem, desideratur. Si igitur morbus siccus & calidus sit, humidiores frigidioresque domos Febrientibus & eligemus, & praeparabimus. Sicuti è diuerso, si quales aedes eli frigidus, humidusque, eas quę calfaciant & siccent.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
