# Epitome Galeni operum 906.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 906.1 to 906.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/906.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/906.1

Porrò quibus temperies corporis ad siccum calidumque conuersa, febrem accendit, ij interdum uel in prima inua sione accessionis nutriendi sunt, nedum ante illam. Eis autem soleo ipse sorbitionem ex alica exhibere, niectis in eam mali punici granis: qui cibus bilic so stomacho est optimus. Nam & roborat hunc malum punicum: & alica, quum diutissimè in eo citra corruptionem maneat, sensim concoquitur, idque nec acescens, nec etiam innatans. Igitur mordens halitus, succusque, ubi per sensibilia corpora fertur, horrores & inaequales totius corporis concussiones facit, in ijs, quibus cute stipata, quae prius transpira bat, iam sunt detenta. Quae quidem, si fuliginosa sint, febres accedunt. Eiusmodi autem halitus, succosque, tum multa & uehemens dimotio, tum uigi liae, & ira, & dolor, & cura, augent: tum proximè ab istis, unum illud per se interdum augere eos sufficit, utique si cibum quis non sumpserit. Efficitur nanque corporis halitus in ijs naturis, quę facilè amaram bilem gignunt, ex longa inedia biliosus. Concussio taque siue rigor succedet, propter eorum quae feruntur excrementorum, tum multitudinem, tum acrimoniam, tum impetus celeritatem, tum laborantis ui rium imbecillitatem. Horror uerò fiet, ubi & qualitas eorum, & impetus uelocitas est remissa: tum copia minor, ac potissimum quum uires tristanti obsi stant. Quòd si largius remittantur iam dicta, ne ho ror quidem continget: sed uel quidam ceu ulcerosus sensus, uel tantum inaequalitas. Porrò quibuscunque uirtute existente imbecilla, squalidoque ipsius corporis habitu, incipientis adhuc accessionis ui di adesse symptomata, ijs omnibus panem ex uino diluto & calente, maturè exhibens, horrorem statim inhibui. Quantò uerò hos citius cibaueris, tantò scilicet magis febrem prohibueris. Sin duae horae ab initio in aequalitatis interpositę sint nutries tunc quoque, modò adhuc duret horror: praedicens tamen, quòd hi febricitabunt, caeterùm innoxia febre, & cui cutis mador succedet: quo fa cto, tum lauare, tum nutrire debebis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
