# Epitome Galeni operum 911.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 911.1 to 911.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/911.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/911.1

bus cautè debeat administra Balneae calida ad solij frigid. vsum corpora praeparant. cuatio quidem excrementorum, omni febri est utilissima. Pari modo & rarefactio, & relaxatio. Fusio tamen, & calor, non item: sed calor omni febri inimicus est. At fundi aequaliter, id solidis quidem animalis partibus non est alienum: succis certè non perpetuò est utile: sed quoties in animali uel phle gmone, uel affectus phlegmonae similis constitit, uel utrauis plenitudo, omnium inimicissimum. Nam phlegmonae quidem, quum calfacti & liquati succi ad ipsas confluunt, augentur. Tunicae uerò uasorum, impares plenitudini, quae iam ex liquatione est repleta spiritu, distenduntur, ac uires hoc nomine malè habent. Ergo calidis illis siccisque affectibus, effusio mordentium est salubris, liquatioqu eorum contingit citra periculum. Calfactio tamen noxa non caret. Atque haec quidem ex prima balnei parte optimè administrata sumuntur. In secunda autem (quae lauacrum erat) ut febrilia corpo ra ex humectatione iuuantur, sic ex calore nihil il lis commodè accedit. At in tertia refrigerantur inno20 xiè quae fuerant excalfacta, & uires firmantur. S qua uerò & laxata, & iusto plus sunt remissa, ea in naturalem redeunt mediocritatem: id quod quarta balnei pars, quę detersio est, indicat. Quippe quibus ritè sunt omnia adhibita, ij post frigidae usum adhuc sudant, & omnia ipsis excrementa uacuan tur. A balneis igitur (ut unam omnium ueluti summam colligam) uacuatur quicquid in corpore uel fumidum, uel fuliginosum praefuit. Reducuntur ad naturalem symmetriam, tum caro ipsa, tum cutis: 30 corrigitur solidarum partium ariditas: & calor non modo is qui ex lauacro accessit, sed qui etiam prae fuit, ex frigidae usu extinguit. Maximo huius rei documento est praesidium, quod sentiunt homines ex huiuscemodi balneo, ubi à feruenti sole exicca ti, lauantur. Quippe quum accedant ad id, ritu sti pulae aridi, egressi è frigida, illicò in naturalem ha bitum redeunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
