# Epitome Galeni operum 921.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 921.5 to 921.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/921.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/921.5

Nam siue redundantia utrauis sit, uel ad uasa, uel iuxta uires: siue etiam in una parte pluribusue uitiosa excrementa habeantur, omnia ad partem excalfactam trahuntur, inibique sępe phle gmonas excitant. Quare in eiusmodi morbis di 30 uites potius quam pauperes perperam solent curari Nempe & quod rarò illis mittatur sanguis, uel si maximè tali egeant auxilio: & quòd medici, ut agere aliquid semper uideantur, de perfundendis praecordijs maximè sint soliciti. Itaque accidit, ut illo ipso tempore plilegmone incipiant diuiti bus, quo iam pauperibus morbus propemodum erductus ad finem. Saluberrimum igitur est in fe pribus uenam incidere, non synochis modò, ue rumetiam alijs omnibus, quas putrescens humor concitat: ubi praesertim neque aetas, nec uires prohibent. Leuata enim quae corpus nostrum re git natura, exonerataque eo quo ueluti sarcina pre mitur, haud aegrè quod reliquum est, uincet: concoquens quod concoqui est habile, & excernens quod potest excerni. Porrò ubi humor ad locum affectum confluit, remittere repellereque hunc ex edit, non ad ipsum trahere. At repellentia remedia, quae certè astringendi uim obtinent, in prin cipijs idonea sunt duplici ratione: & quòd robur affectis particulis inserant (unde minus proptè affluxum excrementorum in se recipiunt) & quòd eorum quae in ijs iam recepta sunt, tenuissimum extrorsum exprimant. Quòd si tum fluxio humorum per ea remedia compescitur, tum densitas quae in affecta particula relicta est, crassiora detinet, iam tempestiua relaxatio est, quò ea quę retenta sunt, uacues. Pręcipuè autem astringentib. est uten dum, ubi in iecur aut uentriculum, superuacuum aliquid profluit: quandò & è primoribus admodum hae partes sunt: & ut munus suum obeant, uel in ip sis morbis est necessarium, cùm alimentum corpori uniuerso conficiant. Quare ciborum concoctio, siue ea in iecinore, siue in uentriculo sit improspera, febres intendit, ac succi uitio exacerbat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
