Latin
929.1 to 929.4
Galenus, Epitome Galeni operum 929.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lernum, tum Tmolites, tum Lesbium, infirmo caiti noxia sunt. At uina austera uentriculum roborant, caputque inter omnia uina minimè tentant: digestionem tamen in corpus non promouent quò magis fugienda tibi in syncope prehensis iunt; non secus quàm aqua. In penuria uerò uini quod accommodum utrique syncopę sit, ei inquam qui ex multitudine crudi succi oritur, &ei quae ex bi le incidit, coactus uti uino, uteris aquosis, magisque si antiqua fuerint. Talia nanque, tametsi non 10 ualenter excalfaciant, facilè tamen deducunt in corpus: quo nomine urinas praeter caetera omnia promouent. A quibus secundum locum obtinent, quaecunque fuluorum maximè sunt tenuia: quae etiam ad syncopas praecipuè sunt deligenda. Est autem syncope, praeceps uirium lapsus. Cùm autem essentia uirium, quibus regitur corpus, tum in spiritu, tum in solidorum corporum temperamento con istat, haec nobis, &ubi integra sunt, seruari: &ubi corrupta sunt, ad integrum reuocari omnino 20 debent. At uerò substantia spiritus, ipsaque solida corpora, sic nobis sunt custodienda in morbis ut tum qualitate, tum quantitate, quoad fieri licet, se naturaliter habeant. Curandum itaque est, ut quae substantię portio ab eis defluit, hanc per ap positionem sarciamus: quod in ipsis uerò alterascit, in debitam temperiem per contrariam alte rationem restituamus. Si igitur tum uacuatio, tum alteratio sensim paulatimque fiant, etiam correctio utriusque sensim administrabitur: quod munus 30 ad artem sanitatis tuendae pertinet. Sin confertim &semel, ac magna aliquando uacuatio, uel etiam adiectio incidat, sic sanè &efficietur morbus, &medendi methodum ad corum sanationem desiderabimus. Porrò animalis spiritus, à cerebro, ueluti à fonte, nascitur. Qui partim ex inspirando partim ex eo quod reticularis plexus suppeditat, irrigatur aliturque. At uitalis spiritus continel in corde, &arterijs: nutriturque tum ex aëre insp rato, tum ex sanguine halituoso. Quòd si naturalis quoque aliquis spiritus sit, utique continebitur i niecinore &uenis.