# Epitome Galeni operum 929.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 929.5 to 929.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/929.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/929.5

Virium igitur lapsus, qui quidem solidorum corporum substantiae resolutae succe dit, in longissimis morbis subinde incidit, animante ex frequenti atrophia extenuato: praeterea in colliquantibus febribus. Qui uerò ex substantiae temperie mutata prouenit, is, uel ubi im modicè ipsa fuerint calfacta, frigefacta, madefacta, uel exiccata, uel horum aliquib. compularis affe cta, prouenit. At alteratio spiritus, tum ex uitiosis oritur succis, tum ex ambientis aëris malitia praeterea uenenatis facultatibus, aut animalium quę uirus eiectant, uenenis. Ipsius uerò essentia spiritus corruptio (quae tum ob animi affectus, cuiusmodi sunt, timor subitus uehemensque, necnon moeror, ira, curae, atque summa uoluptas, tum ob ingentem dolorem: praeterea ob plures motio nes uigiliasque, obque immodicam ipsius tenuita tem, & continentium eum uasorum raritudinem atque adeo ante haec omnia, ob respiratum prohi 60 bitum, & nutrimenti defectum incidit) diligentius corrigi postulat. Sciendum autem est, in omnibus perturbationibus, ipsam per seipsam moueri animam: quę nimirum in alijs actiuis functionibus mouet etiam & ipsa corpus. Ob idque resoluitur eius robur, utroque motuum suorum genere, si modum ex cedant. Ergo nec rarefaciendum immodicè aegrotantis est corpus, si spiritum retineri in ipso studes: sed nec quae in eo sunt, per comesta & bibita ua lenter extenuanda. Est etiam ad uirium robur tuendum, ciborum atque potionum habenda ratio, ut sin tum quantitate modici, tum qualitate exquisiti. Aër praeterea quem inspiramus, debet esse ut optinè temperatus, sic ab omni corruptela & inquinamento alienissimus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
