Latin
GALENI PERGAMEN
Galenus, Epitome Galeni operum 933-3
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMEN. de methodo medendi lib. XIII. N hoc tertiodecimo commentario acturi de tu moribus praeter naturam, primò quidem tra ctemus de phlegmone, quòd haec &frequen tius incidat, &febres inferat, grauissimaque indu cat symptomata. Gignitur autem omnis phlegmone ob confluxum sanguinis, copiosioris se licet, quàm pars postulet: quo tumore obsessa particula, auctior, quàm pro naturali habitu, calidior &rubicundior, redditur: tenditurque, ac tangenti renititur, cum dolore ac pulsatione sen 60 sibili. De phlegmones tamen generatione, uari uario modo opinantur, licet ipsa curandi ratio omnibus communis existat: nempe uacuatio sanguinis, in particula inflammata contenti. Caeterùm phlegmones quae etiamnum gignitur, est du plex curationis scopus: quippe quod ex ea generatum iam est, id profligare oportet, praesidio illius medicinae partis, quae morbos curat: quod uerò superest generandum, inhibendum est prorsus, beneficio alterius, quam praecautricem uocamus.