# Epitome Galeni operum 933-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/933-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/933-3

GALENI PERGAMEN. de methodo medendi lib. XIII. N hoc tertiodecimo commentario acturi de tu moribus praeter naturam, primò quidem tra ctemus de phlegmone, quòd haec & frequen tius incidat, & febres inferat, grauissimaque indu cat symptomata. Gignitur autem omnis phlegmone ob confluxum sanguinis, copiosioris se licet, quàm pars postulet: quo tumore obsessa particula, auctior, quàm pro naturali habitu, calidior & rubicundior, redditur: tenditurque, ac tangenti renititur, cum dolore ac pulsatione sen 60 sibili. De phlegmones tamen generatione, uari uario modo opinantur, licet ipsa curandi ratio omnibus communis existat: nempe uacuatio sanguinis, in particula inflammata contenti. Caeterùm phlegmones quae etiamnum gignitur, est du plex curationis scopus: quippe quod ex ea generatum iam est, id profligare oportet, praesidio illius medicinae partis, quae morbos curat: quod uerò superest generandum, inhibendum est prorsus, beneficio alterius, quam praecautricem uocamus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
