# Epitome Galeni operum 934

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/934
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/934

Porrò sanguis copiosior influit, alia qua piam, alijsue particulis aliquando eum mittenti bus, ac ea quae phlegmone laborare incipit, reci piente: aliquando particula quae affligitur, ipsum ad se trahente. Sanè quae mittunt partes, aliàs ut copia superuacuum, uel qualitate molestum: aliàs utroque nomine succum propellunt. Quae attrahunt, ea morboso calore trahunt. In doloribus, incipit quidem causa ab eo quod affligitur: sed quicquid est phlegmones, id superpositae parte efficiunt. At uerò tumorum omnium, qui praeter na turam sunt, uarietas, ex eius quod influit, natura nascitur. Vbi enim flatulenta materia uberior accessit, flatuosi magis tumores fiunt. Phlegmo nae magis similes, ubi sanguis: sicuti erysipelati ubi flaua bilis: & aedemati, ubi pituita. Similite scirrhosi, ubi uel crassus, uel uehementer lentur humor parti fuerit infixus. Caeterùm crassus hu mor quodammodo iam melancholicus est. Len tus autem, ex glutinosis prouenit cibis. Vbi igitur particula aliqua, phlegmone urgeri coeperit, uidendum est, an propter calorem aliquem, qui in illa praeter naturam sit ortus, an propter dolo rem uel ipsius, uel propinquae alicuius partis, hanc ipsam contraxerit, quò scilicet adempta cau sa, phlegmone non amplius increscat. Dein pro ximè expendendum est, nunquid uicina aliqua pars sanguinem largius ad particulam phlegmone obsessam transmittat. Postea uerò, num totum corpus plenitudine succorum laboret. Siquidem superuacanea, quae expelluntur à ualentioribus ea semper in imbecilliores procumbunt. Vnde accidit, ut glandulosa corpora, imbecillima om nium cùm sint, facilè fluxiones ipsas recipiant, tugo moribusque praeter naturam (quos bubones ap pellant) celerrimè corripiantur, cùm aliàs, tu uel maximè, ubi propter magnam arteriam aut ue nam, fuerit ulcus aliquod ortum. Quòd si scirrhosior earum partium phlegmone aliquando fuerit, haec & curationi renititur, & struma uoca tur. Ergo si uel totum corpus plethoricum sit, uel prauo succo redundet, difficilis bubonum curatio redditur. Sin sanum planè sit, facilis. Quippe excalfacere & humectare modicè totum mem brum, quò dolor mitigetur, oportet, lana quidem imbuta calente oleo, id circundantes: ipsi autem ulceri tetrapharmacum liquatum oleo rosaceo, calidum, aut etiam Macedonicum phar macum (quod solo thure tetrapharmaco praestat) ex linicinio imponentes: atque in super calidum cataplasma ex farina uel hordeacea, uel tri ticea, uel ambabus, aqua & pauxillo olei confusis constans, extrinsecus applicantes. Non secus ue rò ipsi adeni, qui phlegmone urgeri coepit, prima quidem die imponi debet lana oleo calentem madens, sed citra salem. Cuius postea nonnihil indemus, ubi & tumor per totum membrum remissus fuerit, & ulceris dolor sedatus. At si uel plethori cum corpus sit, uel uitioso succo redundet, cura tio per ea quae sic calent, fluxionem ad membrum citat: Tumorum praeter naturam varietas, pro differentia fluentium humorum nasci tur Phlegmonem cu raturo quae sini consideranda. Supernacanea expelli semper. cortiorib. ad im becilliores parti culas Glandulae cui sint maximè ol noxiae fluxionibus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
