# Epitome Galeni operum 937.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 937.5 to 937.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.5

Ac modum quidem uacuationis, ex redundantiae modo, aetate, natura, anni tempore, regione, consuetudineque, atque ante haec, ipsa laborantis uirtute, inuenies. Venae autem secandae electio à parte laborante indicatur In uniuersum autem, quam longissimè à tentata fluxione parte quod redundat reuellere, nequaquam ad eam trahere, conuenit. Hac ratione, nec si he par, aut uentriculum, aut intestina phlegmone occupare iam coeperit, medicamine quod aluum deijciat, uti conueniet. Eandem cum his indicationem & uterus sortitur, sicuti cum urinae uasis pudenda. At uomitu uti pudibundis laboranti bus, in diuersa reuellens auxilium est. Eadem ra tione in omnibus quae circa caput accidunt, alui subductio in contrarium auertit. Si qua uerò circa fauces, & palatum, aut linguam, aut denique in ore phlegmone laborare coeperint, in his om nibus cauenda sunt, quae pituitam per os euo cant, Graeci apophlegmatismos appellant. Satius nanque tunc fuerit deriuare ad nares, incidereque hu meralem in manu uenam: uel, si ea non cernitur, me diam. Vbi iecur, pectus, pulmo, aut cor sic afficiuntur, internam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
