# Epitome Galeni operum 938

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/938
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/938

In angina primas in manibus: secundas eas quae sub lingua habentur. At ijs qua in occipite sunt afflictis, etiam eam quae in cubito est, necnon eam quae habet in fronte. Renibus uerò, & uesica, & pudendo, & utero sic habenti bus, eas quae in cruribus sunt sitae, ac potissimum quae sunt circa poplitem. Sin minus, eas quae sun iuxta malleolum. Ac perpetuò quidem in omnibus, eam quae è directo est. Vbi iecur phlegmone inuadit, quę in dextra sunt manu: ubi lienem, contra. Itaque statim prima uacuationis diuersitas pro particularum diuersitate uariatur: constatque communem, quòd sit uacuandum, indicationem, non magis esse utilitatis quàm noxae causam. Por rò ubi pectus, aut uentriculus, aut partes circa col lum caputue laborant phlegmone, etiam excogitatum est artus uincire. Quippe ipsum quod infestatur phlegmone, haudquaquam uinciendum est. Sed si in manibus sit phlegmone oborta, crura. Sin in cruribus, manus. Iam uerò nec refrigerare inter initia, aut astringere, citra laborantis parti culae indicationem, utilitatis magis quàm noxa sunt causae. Nam particulis quidem quę iuxta ar tus sunt sitae, tutò ministrare possis frigidam ali quam fomentationem. Iecinori uerò, si phlegmone infestari coeperit, non licet imponere actu fri gidum, aut fomentum, aut cataplasma. Rursus astringens oleum, nec oculis, nec oris partibus admouebis, sicubi hęc tentari phlegmone coepe rint. Auri uerò, etiam si acetum cum rosaceo in fundas, nihil offendes. Victus etiam pro partium ratione uariatur. Quippe ijs quibus glandulae, aut aliquid circa artus tentatur phlegmone, tot & talia exhibenda sunt, quot & qualia facilimè con coquentur. At si iecur uentriculusue infestetur plilegmone (cùm munus eorum sit toti animali conmune) uictu exquisitissimo est opus, qui uideli cet meatus aperiat detergeatque citra rosionem, ac breuiter omnis tenacitatis sit expers: qualis utique in cibis est prisana, & in pharmacis oxymeli, aqua distemperatum. Caeterùm dulcibus omnibus tum iecur, tum lien intumescit. Iam uerò a stringentia omnia, mala iecinoris phlegmonis sunt incommoda, praesertim ijs quae in cauo eius consistunt. Similiter ea quae mordent, phlegmonas quae in cauo sunt uisceris, quam quae in gibbo con sistunt, magis irritant. Iis quippe quae in gibbis sunt, mutata iam ueniunt quae assumpta fuerunt: & quòd prius concocta sint, & quòd sanguini, qui in iecinore prius erat, admista. Cauo autem iecino ris phlegmone obsesso, protinus etiam uenas qui in mesenterio sunt, unà phlegmone laborare est necesse, cùm ex uena portae exoriantur: protinusque etiam, quaecunque osculis earum incidunt, uin suam ostendere. Porrò ubi iecur plilegmone ob fessum est, mediocriter astringi per cataplasma ta mistae materiae debet, quòd altricis facultatis principium animalibus sit, & uenosum ab hoc exc riatur genus. Vt autem iecinoris cauum per aluum zed by Dic Apophlegmati.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
