Latin
GALENI PERGAMEN
Galenus, Epitome Galeni operum 939.9
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur nec lienem tantum relaxantibus curare oportet, cùm hic quoque ex iecinore quicquid limo lum &melancholicum est expurget, propterea sci 60 licet, quòd ex eo humore nutritur. Idcirco quoies obstructio aut phlegmone, sed pręcipuè scir rhosa, in eum incidit, tum ea quae obstructiones eximant, tum quae dissecent, uehementiora exigit. Nam quale medicamentum iecinori absynthium est, tale est lieni capparis cortex. Quale rursus iecinori est cupatorium, tale scolopendrium lieni.