# Epitome Galeni operum 942.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 942.1 to 942.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/942.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/942.1

Quòd si quando humor putrescat, utique cum febri incidunt ea genera, uocaturque morbus graecè lethargus. Inco Lethargus quid quentes igitur in aceto thymum, & pulegium, & origanum, aliaque id genus, naribus sic affectorum admouebimus, quò uapor sublatus ad cerebrum, humoris crassitudinem dissecet. Mox etiam palatum ua lentibus & acribus medicamentis ungemus. Ab nis uerò etiam sternutamentis utemur: tum capiti si miles praesidiorum facultates imponemus, adaucta semper eorum, etiam ad ipsum usque sinapi, uehementia, si uitium diu perseueret. Quinetiam cucurbitis ad utrumque uitium, si diutinum sit, utemur: itemque castoreo, quippe quod ipsum probè concoquit, debitè admi Coronali sutunistratum. Quoties autem medicamenti alicuius uim rae esse applican exactè ad cerebrum descendere uoles, ad coronalem la medicamenuocatam suturam (cuius plurima diuersitas in homita, quorum vim nibus est) id applicabis. Nam praeter reliqua, texactè ad cerenuissimum, & rarissimum eo in loco est cranium. Com brum descendere volumus. modius etiam fuerit, si & cum infrictione id facias, aut tonsis capillis, aut etiam planè abrasis. Quòd si Capiti instituhumidum sit quod applicandum est, si id ex alto effun ta fomenta hudas, ac ueluti fontis ritu illidas: quippe penitus nido, esse illidenintrò ab ictu magis impellit. Sicuti autem hic uehela ab alto. mentior humoris casus conducit, ita in oculis aduersatur. In capite nanque insensile os est quod feritur in oculis membranosa quaedam & imbecilla, maxi meque sensilia corpora. Et in capite quidem, aliud est quod ictum excipit, aliud quod curatur: quodque ut ictum non sentit, ita facultate, quae ex incussu ad ipsum peruenit, fruitur. At in oculo, quod est curandum, dem ualenter feritur. Quare infundere huic sensim medicamenta, liquata humoribus mitissimae facultatis, oportet, attollentes palpebram superiorem blandissimè. Meritò autem commendatur ad Oculorum phle phlegmonem oculorum, ex oui humore, id quod gmonas iuuat tum glutinosum est, tum minimè mordens. Caete albumen oui. rùm quae terrea corpora ocularijs medicamentis miscenda sunt, ea lęuigari exactissimè debent.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
