Latin
949.1 to 949.4
Galenus, Epitome Galeni operum 949.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
aromatis componuntur maxime sunt ex vsu Tumores omne praeter naturam, sui ablationem indicant. no puri substantia in cutis meatibus haerere est apta. Furfuraceus autem, crassiorum est partium. Super ipsum uerò ulcus ualens aliquod imponen dum est medicamen: cuiusmodi est Andronis, Pa sionis, uel Polyidae: liquarique id cum uino aliquo dulci ad sordium crassitudinem debet. Quae autem pharmaca reliquis adhiberi ulceribus solent nempe quae concoquant &pus moueant, ea nunc adhibenda non sunt, quandò ita particulae putre dinem auxeris. Scarificare etiam eiuscemodi tu 10 mores post sanguinis missionem alienum non est. Sunto autem incisiones altiores mediocribus, propter infestantis humoris crassitudinem. Inflammatione cessante, ulcus ad cicatricem similiter reliquis, est perducendum. Atque hactenus de carbunculis. Nunc uerò de strumis disseram, quas thoeradas Graeci uocant: quaeque fiunt, glandulis in scirrhosum affectum mutatis. Est autem duplex ipsa glandularum natura. Quippe nonnullae earum in quorundam uasorum medio, didu 20 ctorum in uarios ramos, ad tuendum eorum robur, sunt constitutae: quarum haud magnus usus animantibus est. Aliae uerò ad excipiendam saliuam, uel lac, uel semen, uel aliquem humorem alium gignendum, sunt fabrefactae. Atque harum sanè maior est usus: nec aliter sanandae sunt, si con traxerint scirrhum, quàm caeterae omnes corporis partes. At quae medium uasorum spacium implent, in ijs alia curationis indicatio praestatur, qua simul cum uitio etiam pars ipsa tollitur: idque dupliciter, uel excisione, uel medicamento quod putrefaciat. Sed tempestiuum mihi iam est, ut nonni hil de abscessu etiam dicam: cuius duplex est genus. Vnum, quum phlegmone in pus uersa, pus ipsum tanquam in aliquo est sinu collectum. Alte rum, quum nulla pręcedente phlegmone, humor aliquis acris, isque aliàs specie alius, statim ab initio in aliqua parte colligitur, circumposita corpo ra excorians. Frequentissima uerò huius morbi sunt tria genera: nempe atheroma, steatoma, &40 meliceris: à similitudine contentarum in tumoribus substantiarum, sic appellata. Est enim aliud eorum ueluti seuum, aliud ueluti mel, aliud pulticulae, quam atheram uocant, simile. Curationis ipsorum indicationes sunt communes: nempe id quod continetur, uel digerere, uel totum pu tre reddere, uel excidere. Aliqui igitur eiusmodi tumorum triplicem curationis rationem admittunt, quotquot scilicet ex tenuiore humore constant, ut meliceris.