# Epitome Galeni operum 956.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 956.1 to 956.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/956.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/956.1

Cap. II. Primò igitur de ephemeris febribus, utpote sim plicissimis disseramus: quae nimirum ob lassitudi nem, ebrietatem, iram, excandescentiam, moerorem atque alias uehementes animi solicitudines excitantur. Ex quarum genere sunt, quę ab inguinum inflammationibus trahunt ortum, praeterquàm si absque ulcere fiant manifesto: tunc siquidem & suspectae sunt, minimeque mites apparent. Vigiliae 60 plerunque induxerunt simplicem febrem: sicuti frigefactio, & exustio quandoque. Atque hae omnes febres soluuntur facillimè, in hunc modum. Oportet enim ipsos confestim ducere ad balnea, deinque ad consueram uictus rationem. Nam qui triduanum terminum absque cibo expectant, saepius acriores febres efficiunt. Quum igitur ad aegrum accedes, primum à maximis quae circa ipsum sunt, est consideratio inchoanda: deinde & ab alijs, adeò ut nec mi nimum quicquam omittas. Nam ut magis aut minus ei quę fit ex maximis indicationi credamus, ex aliorum fit adiunctione. Maxima quidem in omnibus febrientibus signa in pulsibus atque urinis consistunt His uerò addere oportet, quaecunque alia circa faciem scribit Hippocrates: accubitum quoque & respi rationem. Item ea quae ab ore excernuntur, atque alui sedimina: et si quid aliud accidere circa aliquam cor poris partem, aut operationem uideris. Quę omnia communia sunt omnibus febribus. Postquam itaque ex pulsibus atque urinis febris naturam perceperis, quum pulsus nullum inflammationis signum habuerit, neque omnino inaequalitas in aliqua arterię compulsione se ostenderit, aut si hoc adfuerit, omnino sit imbe cille: urinae autem, aut prorsus similes ijs quae secundum naturam se habent, aut non multum à naturali sta tu recesserint: tunc sanè & ad omnia illa quae nuper à nobis exposita sunt, accedere oportet: & quum ueluti chorus quidam omnia concinnè loquuntur, tunc certè sidere oportet, ac, si libeat, interrogare, nunquid aliqua manifesta antecesserit causa. Si quid enim huiusmodi aeger fateatur, expectata prima febris solutione, statim oportet lauare: quum tunc certior sit tibi facta cognitio, ex ipso solutionis modo. Nam arteriarum motus in hoc in totu assimilatur ei, qui in sanis deprehenditur, quum in nulla alia febre ad naturalem habitum reuertatur. Iam uerò plurimis ephemerarum humidi quidam ua pores, & quibusdam etiam sudores utiles conspiciun tur, accessione cessante.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
