# Epitome Galeni operum 956

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/956
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/956

GALENI PERGAMENI arte curatiua ad Glauconem lib. I CAP. On communem tantùm omnium hominum naturam medicum cognoscere oportet, sed etiam uniuscuiusque propriam. Non tamen propriam singulorum naturam, aequè atque communem, possibile est scribere. Quum igitur ad recte medendum plurimum conferre temporis occasio, & quantitas auxiliorum uideatur, haec autem pro- 20 pria in unoquoque aegro se contemplanda obijciant, nec quicquam proprium possit sermone explica. ri: ob id nimirum quod commune est, scribere cog mur, quamuis id sit usu secundum. Etenim quan tùm quisque à naturali recessit habitu, ad tantam mot bus magnitudinem peruenit. Distantiam uerò re cessus, facilè deprehendet is, qui naturalem uniuscuiusque aegri statum exquisitè cognorit. Quod quidem quum nobis non liceat, confugimus ad com munes notiones, in quibus artifex plus aliquid, quam inertes, assequitur. Porrò qui omnia quae secundum naturam & praeter naturam sunt, diuisione artifi ciosa complexus fuerit, atque ab ijs omnibus, quae sufficienter diuisa erunt, indicationes sumpserit solus is, quantum humanis permittitur uiribus, mi nimè errabit medendo. Atque illos quidem quorum habebit notitiam, melius curabit, quàm caete ros. Ignotos uerò, preximè illis, quoad fieri pote rit, ad sanitatem perducet. Si quis enim primum distinxerit differentiam aetatum: postea eam quae 40 secundum temperaturas, potentias, colores, calc res habitudines, pulsuum motus, assuetudines, industrias, animique mores habetur: atque his quoque adiunxerit maris foeminaeque discrimen, expenderitque regionum, temporum, atqueadeo ambientis acris temperies, hic ad propriam laborantis naturam agnoscendam proximè accedet. Nunc uerò de his solùm aegrotis dicere proposuimus, quorum natura, antequam morbum contraherent, nobis erat exquisitè perspecta. Cum quibus tamen reliqui omnes intelligentur, qui nobis erant ignoti. De febribus ephemeris.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
