Latin
Cap. XI
Galenus, Epitome Galeni operum 962-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Quartanas ab initio mediocriter, ac leniter tra ctare oportet, nullum forte medicamen, aut euacua tionem exhibentes: nisi fortè sanguis uehemen ter superabundans appareat. Caeterùm si uena incisa, is qui fluit, niger &crassus uideatur (qualis in ijs praecipuè uisitur, qui liene laborant) auda cius mittendus est. At si flauus, aut tenuis cerna tur, subitò supprimendus. Venam uerò secare oportet, uel interiorem, uel mediam, quae est in sini stro cubito. Victum deinceps instituere sine flati bus, ac optimum: uentremque emollire, ijs quae usitata sunt, expedit. Quòd si haec nihil proficiant clysteribus utendum est, à principio quidem mol libus, postmodum uerò acrioribus. Arcendi sunt autem à suillis carnibus, ab omnibusque edulijs quae tenacia sunt, &tardum habent exitum, quaeque tum refrigerant, tum siccant corpus. Vino uerò utendum est albo, tenui, &mediocriter calido, &uola tilibus quae boni sunt succi, nec in paludibus degunt. Pisces sunt adhibendi, qui facilè concoquantur, ac molles carnibus, nihilque tenax habentes. Vtendum est autem salsamentis, &sinapi: ac certis diebus medicamen diatrion pepereon, uel dio politicum est assumendum. Quod si quotidie pi per tantùm cum aqua biberent, rectè etiam facerent. Africtionibus autem, ambulationibus, atqu balneis, non sunt penitus prohibendi. Quanquam si omnino possent à balneo abstinere, solis contenti frictionibus, inde plurimum iuuarentur. Iam si quartana ipsa sit breuis, nec admodum uiolenta nihil nocuerit si diebus interiectis ad consueta exer citia se transferant. Haec igitur ab initio, &usque ad statum sunt peragenda. In statu autem subtilior uictus ratio adhibenda est, quàm ante, uel post. St tim uerò aeger continendus in quiete est: ac uisce ribus prouidendum unguentis &cataplasmatis, Boogle Tertianis Ni this victus ratio conuentens Tertianis no this confert plu rimum vomitu prouocatus poscibum. Quartandi in principio esse tractandas leniter, nullamu tum molienda esse fortem eua cuationem. Sanguinis missio in quartanis quatenus ce lebranda Quartanis victus ratio conueniens. Diatrion pepenreon quartanis ptile. Piper cum aqua singulis diebus bibitum, ad quar tanas facere. Quartana detentis vngenda esse viscera vnguentis, cata plasmatisque emollientibus