# Epitome Galeni operum 962

Galenus, Epitome Galeni operum, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/962
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/962

Iam uerò in tertianis non exquisitis, nec statim circa initia balneare expedit, sed quum pri mum coctionis signa apparuerint. Nec cibum quo tidie offerre expedit, sed alternis diebus. Quies ue rò & calfactio circa praecordia iuuant, & sorbitiones quę concoquuntur facilè, & clysteria non admodum mollia. Quòd si sanguinem mittere oporteat, neque hoc quoque omittendum est: sed ab initio statim tantum sanguinis detrahendum est, quantum praesens status exigit. Sit autem totius uictus ratio, non quae humectet, atque refrigeret uniuersum corpus: sed quae aliquem modum etiam assu mat, ad calfaciendum, incidendumque. Plurimum git eos iuuat prisanae succus pipere adiecto. Ad haec, hyssopum, uel origanum, uel spicam nard mulsa infundens, & decoquens, ad bibendum propina, & quaecunque alia prouocantia urinam, exce ptis illis, quae praeter modum calefaciunt, exiccantque. Maximè uerò post diem septimam danda eis iugiter est absinthij coma. Et quidem oxymel potione plurimos iuuat: & aliquid ex ijs quę mol liter uentrem subducunt. Vomitus etiam post ci bum, adeò his quibus haec febris perdurauerit, utilis est, ut multos sciam solis uomitibus statim fuisse curatos De cura quartanarum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
