Latin
967.5 to 967.7
Galenus, Epitome Galeni operum 967.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum etiam aqua frigida temperatum, cu at eas, quae ex magnis fiunt euacuationib. dissolutiones: ac tunc pręsertim, quando humores fluunt ad uentriculum. Caeterum si aliquod uiscus sit inflanmatum, aut caput doleat uehementius, aut aliqua alienatio animi affuerit, aut febris ardens in morbo crudo, magna &penè insanabilia ex potu uini, huiuscemodi affectib. nocumenta proueniunt. iam uerò qui frigidum potare non sunt assueti, aut manifestè ex ipso laeduntur, quique natura sunt frigi diores, &qui in extrema sunt senectute, &loco degunt natura frigidiori, &tempore hyberno, caue re à potione frigida debent. At qui contrario modo se habent, ijs intrepidè illam offerre licet. Sit autem uinum, in fluxionib. quae ad uentriculum fiunt, calidum simul &tenue, quale Lesbium. In sanguinis uerò fluxibus, crassum &nigrum, &acerbum. Ipsis autem lo cis imponere oportet, ueluti uentriculo, matrici, 60 stomacho, &thoraci, quae corroborandi uim ha bent: capiti autem &fronti, praeter haec, illa etiam quę refrigerent. Et quibus uel in superficie, uel in nari bus, uena aliqua disrupta est, medicamen aliquod ex ijs quae sanguinem supprimere possunt, est imponendum. Porrò balneae in fluxionibus ad uentriculum quidem aptissimae sunt: at sanguinis flu Deliquij animi xum acriter irritant.