Latin
971.5 to 971.6
Galenus, Epitome Galeni operum 971.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At qui rationem simul &experien tiam sequuntur, ij totum in primis corpus uacuare quibuscunque euacuationibus consulunt: ipsam ue rò inflammatam partem, perfundere, ac superlinire eis, quae id quod influit repellendi uim habent: ac denique quod in membro patiente continetur, educere: uimque ac robur adiungere ijs, quae iam affectae sunt partibus. Verum ut rectè quis uacua tione utatur, aetatem, anni tempus, regionem, prae sentem aëris statum, robur eius qui afficitur, habitumque &consuetudinem, necnon ipsius morbi na 60 turam oportet considerare. Ex his nanque, quan do uacuandum sit, aut minimè, &unde, &quomo do, inuenitur. Si igitur ad genu fluxio feratur, atque id plurimum attollatur, praeterea totum corpus sanguine plenum appareat, &ualida laborantis uis, tempusque anni sit ver, &temperata regio: aeger uerò sit adolescens, aut iuuenis: is sanguinis eua cuatione ex superioribus partibus indiget: opor tetque eius incidere in cubito uenam, aut scilicet inReuulsionem fluen teriorem, aut mediam: cùm semper fluxionis motium humorum tum ad contrarium reuellere oporteat.