# Epitome Galeni operum 971.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 971.5 to 971.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/971.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/971.5

At qui rationem simul & experien tiam sequuntur, ij totum in primis corpus uacuare quibuscunque euacuationibus consulunt: ipsam ue rò inflammatam partem, perfundere, ac superlinire eis, quae id quod influit repellendi uim habent: ac denique quod in membro patiente continetur, educere: uimque ac robur adiungere ijs, quae iam affectae sunt partibus. Verum ut rectè quis uacua tione utatur, aetatem, anni tempus, regionem, prae sentem aëris statum, robur eius qui afficitur, habitumque & consuetudinem, necnon ipsius morbi na 60 turam oportet considerare. Ex his nanque, quan do uacuandum sit, aut minimè, & unde, & quomo do, inuenitur. Si igitur ad genu fluxio feratur, atque id plurimum attollatur, praeterea totum corpus sanguine plenum appareat, & ualida laborantis uis, tempusque anni sit ver, & temperata regio: aeger uerò sit adolescens, aut iuuenis: is sanguinis eua cuatione ex superioribus partibus indiget: opor tetque eius incidere in cubito uenam, aut scilicet inReuulsionem fluen teriorem, aut mediam: cùm semper fluxionis motium humorum tum ad contrarium reuellere oporteat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
