# Epitome Galeni operum 975.6-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 975.6 to 975.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/975.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/975.6

Quod si ipsis uisceribus medicamenta applicare possemus, quibus frequenter indigent, tantò molliora oporteret esse, quantò ipsorum natura, ut afficiatur, est promptior. Quia uerò hoc neutiquam nobis datur, ob id nimirum, quae eduntur ac bibuntur medicamenta, conferentia affectibus uiscerum, ea multò acriora & potentiora esse conuenit ijs, quibus indigent ipsae partes affectae: exceptis tamen ilis, quae uentriculo stomachoque auxiliantur. Hęc siquidem sola talia exhibentur, qualia à passionibus exiguntur. Reliqua uerò omnia, acriora & fortiora sunt, & praesertim quae uel renum, uel pulmonis occasione sumunt. Sed indicatio qua à facultate sumitur, etiam curationem immutat. Nam ex partibus corporis nonnullae ab influen tibus uirtutibus gubernantur, quaedam uerò: proprijs atque natiuis. Atque ex ijs ipsis, quaedam s bijpsis duntaxat, quaedam etiam alijs fons & ori go sunt facultatum. Et aliae quidem opus peculiare habent, aliae autem commune. Permutare ita que opus est curationis formam, pro ratione ha rum omnium differentiarum. Nam pleraque ex remedijs dictis, morbum quidem finiunt, sed natiuas membrorum facultates offendunt: quae quidem offensio ad totum perueniet corpus, idque ratione duplici: uel quia membrum est alicuius uir tutis origo, omnibus partibus communicatae: uel 60 quia ipsius opus uniuerso corpori est utile. Etenim hepar, cor, cerebrum, atque testes, communite uniuerso corpori principia sunt facultatum. At uentriculo matricique, propriae facultates insunt, nulli alteri parti communes. Opus tamen uentris quidem toti corpori confert, matricis autem ne Laxantia immoquaquam. Quae igitur immodicè laxant, exoldicè, exoluunuunt robur, quare & facultatem particulae.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
