Latin
98.1 to 98.4
Galenus, Epitome Galeni operum 98.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quum in ipsa extremae figurae sint quatuor, prona, supi na, summa extensio, &flexio summa: atque figura quidem supina manus sit, quum eius concaua pars, sursum est, conuexa autem deorsum: prona uerò huic contraria: sicuti media ambarum, quum intrinsecus quidem sit concauum, extrinsecus autem conuexum: ac subiectus quidem est paruus digitus cęteris: os uerò cubiti, ossi radij: quę figura media, potest quidem extensa perfectè manu, potest etiam flexa constare: quemadmodum &alterius oppositionis media figura constare potest, quum supina est manus, &quum etiam est prona: certè quae quidem simpliciter media figura est, omnium istarum est media. Qua autem non simpliciter media, unius est media utriusuis oppositionum. Alia enim extensionis atque flexionis extremę, alia supinae &pronę, media figura existit. Media itaque simpliciter ex concursu ambarum dictarum mediarum figurarum conflatur. Aliae uerò mediae quatuor quidem erunt uniuersae, sed nulla ipsarum simpliciter me dia totius membri erit, sed unius tantum oppositio nis. Aut enim extensionis &contractionis solùm erit media, aut supinę &pronae. At quum utraque ipsarum sit duplex, iuncta uicissim excessibus re liquae oppositionis, sic necesse est quatuor omnino fiant. In singulis autem ipsarum, aliud quidem commune est omnium, aliud uerò proprium cuiusque. Commune quidem, quòd omnino unum aliquod genus musculorum agit: reliqua uerò tria tenduntur quidem per accidens, non au tem agunt. Proprium uerò cuiusque angularis quidem &pronae est, ut agant ij quidem musculi, qui ntus conuertunt os radij, alij autem omnes quiescentes tendantur. Caeterum angularis quidem, sed supinę, est proprium, ut qui extra circunducunt, igant, reliqui uerò quiescentes tendantur. Eodem modo &in media inter pronam &supinat, ut cum summa quidem extensione soliextendentes agant, est proprium: cum flexione uerò soli flectentes, quum caeteri omnes ociosi quidem sint, sed tendantur. Rem autem accura tius examinemus in hunc modum. Brachium est pars totius manus maxima: cuius termini unt articuli duo, quorum alter in flexura brachij, alter in humero cernitur: estque illi unicum os rotundum &magnum. Altera pars totius manus, uam ulnam dicimus, brachio quidem iungit per cubiti articulum: carpo autem, per ipsum.