# Epitome Galeni operum 980

Galenus, Epitome Galeni operum, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/980
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/980

Cap. VIII. curetur. Sin autem amplius agglutinandi cutim subie ctis partibus creuerit difficultas (qui sanè affectus uocatur sinus) satius est fistulam directè perforatam, uel ex aere, uel ex cornu factam, habere in promptu: aut etiam aliquod ex ijs instrumentis, quibus pus extrahi consueuit, quod foramen latissimum habeat: ac per id, exiguum medicamenti no stri, quod ex charta combusta constat, liquatum oleo rosaceo in ipsum sinum infundere: ac denique linamento concerpto, ipsius os claudere. Caeterum quę sic liquant medicamenta, oportet ut sint acriora, quàm quae linamentis excepta illinunt: qualia ni mirum sunt quae omnibus sunt in usu, colore ui ridi. Nam cùm haec ipsa oleo rosaceo non pauco soluere expediat, ut inijci possint in sinum, necessa riò certè ipsorum uirtus exoluitur.* Quaecunque igitur medicamenta exquisitè emplastica, quale est Machaerionis, Epigoni, & quod Isis cognominatur, ubi ad emmotorum usum perducuntur, cerati indigent admistione, eadem etiam ad curandos sinus sunt commoda. Siquidem qua ratione ipsis ceratum miscetur (nempe quòd uires mordaces haberent, si per se sola liquescerent) eadem sunt ad sinus uti lia. Vbi uerò sinus mediocriter fuerit oppletus carne, tunc agglutinantia medicamenta apponere oportet: ueluti si recenti, & sanguinolento uul neri medicareris. Sciendum autem est interim, om nia metallica medicamenta subtiliorum partium exi stere: sortirique maiorem uim exiccandi, ubi pluscu lum ebullierint. Quantò uerò subtiliora medica menta fuerint, habuerintque maiorem uim exiccan di, tantò plus in sinum operabuntur. Porrò cùm ad superiorem locum ipse sinus extenditur, facilè per os humor uitiatus elabitur. Si uerò ad ima decli net, cùm retineatur intus, partem aliquam continuam erodit. Quare in huiuscemodi sinibus, nisi prius ad effluxum sectionem feceris, nihil proficies, nec cùm carnem gignere, nec cùm agglutinare uolueris. In alijs uerò non est opus sectione, si modò conuenientem figuram in patiente parte seruaueris. Ex qua figura potes aliquando sinum ad partem superiorem uergentem, facere ut deorsum inclinet: sicuti & uergentem ad ima, conuer tere ad superiora. Aduerte autem melicratum esse aptum ad conglutinandas penitiores ipsius sinus particulas. Post cuius usum, prius quàm aliud glutinans medicamen adhibeam, aliquando uino solo, aliquando uino mulso, ipsum soleo sinum abluere. Etenim ad abstergendam, expurgandamque adhaerentem saniem, melicratum est praestantius: ad conglutinandum uerò, uinum est melius, & efficacius: praecipuè quod in medio dulcis & austeri consistit. Et quidem post medicamenti agglutinantis appositionem, spongia recens ex mulso, aut uino, circumijciatur quammollissimè fieri possit. Atque alligatio quidem incipiat à fundo sinus: desinat autem ad os Linteorum uerò circunductiones constringantur quidem in fundo sinus, sed non ita ut dolorem inferant: paulatim autem laxentur, usque ad os sinus: quod quidem habeat laxam alligationem, emplastrumque, quod ei extrinsecus admouetur, adeò discissum forficibus, ut ex ore ipso, humores Sinus quid Sinus curatio. Medicamen ex charta combust. 2. Sinui curande vtilia medica menta quae sint.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
