Latin
ILLVSTRISSIMO
Galenus, Epitome Galeni operum 984-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTRISSIMO SAPIENTISSIMO VIRO, D. D. IOANNI FVRTADO A MENDOZZA, APVD VENETOS ORATORI CAESAREO LONGE DIGNISsimo, Andreas Lacuna Secobiensis, Doct. Med. miles S. Petri S. D. Ix maximam ingratitudinis notam, aut declinare, aut eluere, semel inustam, possem, vir illustriß. si ex lucubratiunculis meis, sub vmbra amplitudinis tuae ad absolutionem perduMctis, portionem aliquam tibi non impertirer. Nam cùm ex mercimonijs singulis, quaecunque Cinter subditos Caesaris in hac Venetorum Vrbe splendidissima contrahuntur, ad egregium &consularem virum Thomam Sornozzam, vel Caesareo decreto, nonnihil frucis pertineat, quòd perpe tuò illis patrocinetur, eorumque vniuersas lites componat: multò magis, mea quidem sententia, rationi consentaneum videtur, vt optima quaeque ingenia, quibus contigit huc suos labores aduehere, ex meditatio nibus suis aliquod dignationi tuae literarium etiam tributum pendant, a qua nimirum fouentur, aluntur, locu pletantur: cuiusque in studiosos omnes patrocinium atque benignitatem sum ipse omnium maximè expertus. Consilium impraesentiarum est praeterire silentio immortales istas virtutes tuas, prudentiam, temperantiam, continentiam, constantiam, animi magnitudinem, multiplicemque doctrinam, quibus totus splendes: ne aut earum sublimitatem claudicante oratione non assequar: aut reluctari videar singulari modestiae tuae, quae vt popularem semper auram contempsit, sic nihil magis exosum habet, quàm huiuscemodi encomia. Amplißimum quippe integritatis tuae, vel me tacente, argumentum est, quòd CAROLVS V. Imp. te praeter expectationem vocauerit, vt in hac tam augusta Repub. Vices suas gereres, grauißimaque administrares negocia. Cum igitur minimè contemnenda artis medicae pars, in vacuatione redundantiu consistat: ac vacuatio quidem ipsa, partim per venae sectionem, partim per purgantis pharmaci exhi bitionem, partim per hirudines, cucurbitulas, atque scarificationem soleat administrari: haud ab re me fa cturum existimaui, si Galeni tres commentarios de phlebotomia, quorum primo titulus est de venae sectio ne aduersus Erasistratum: secundo, de sectione venae aduersus Erasistrataeos Romae degentes: tertio, de curandi ratione per venae sectionem: ac praeterea alios tres, vnum de hirudinibus, cucurbitulis, &sca rificatione: secundum, de purgantium medicamentorum facultatibus: tertium denique, in quo docetur, quos nam purgare, &quando, qualibusque medicamentis oporteat, offerrem amplitudini tuae: hisque etiam ve luti auctarium quoddam adiungerem libellum de prisana, consiliumque à Galeno conscriptum puero cuidam epilepsia laboranti. Nihil ergo iam superesse videtur, nisi vt ipse, Pater obseruandiß. hosce octo commentariolos, pusillos quidem, si chartularum tantum ratio habeatur, sed mortalium vitae admodum salutares, pignora quaedam officij erga te mei, quambenignißimè excipias, munerisque tenuitatem non asperneris, memor eos qui thure carerent, fuisse olim dijs mola salsa litare solitos. Vale, Musarum hospitium amplißimum. Venetijs, ex aedibus tuis, III. Idus Aprilis, M. D. XLVIII.