# Epitome Galeni operum 986.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 986.1 to 986.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/986.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/986.1

ADVER. ERASIST. LIB. maximè natura uergit, per loca conferentia, ducenda sunt. Natura si quidem tum temporis expellere aduersarium conatur: cùm autem prae imbecillitate imponere operi finem non possit, auxilium nostrum implorat. Propterea etiam laborantes dolore late ris, iugulum affligente, aut regionem quae supra prae cordia est, secta interna cubiti uena dicit esse ua cuandos. Vbi uerò dolor sub septo transuerso fuerit, ut subducatur aluus uel nigro ueratro, uel peplio, consulit. Similiter in quopiam renum affectu, uenam quae in poplite est, incidendam censet. Idem etiam Margei famulam, cui ob contortum ad uertebras coxarum os, uteri purgatio suppressa erat post partum, atque inde grauis dolor secutus, restituit, uenam prope malleolum secans: quamuis tre mores totum corpus iam occupassent. Sed neque ex ijs qui rationalem empiricamque sectam amplexi sunt, quisquam à uenae sectione abstinuit. Vt autem naturae opera producamus, an non ipsa cunctas mulieres singulis mensibus, quòd ob ignauiam & ocium, multitudinem humorum coaceruent, superfluo sanguine euacuat? An non etiam idem post partum molitur, quamuis foetura ipsa quędam species uacua tionis existat? Ad haec uerò, postquàm foetus aeditus est in lucem, lactis generatio in mamillis non parua & ipsa euacuatio plenitudini existit Vna siquidem & lactis & menstruorum substan tia est: amborumque (ut quispiam dixerit) riuorum fontes communes, sunt uenae. Quamobrem qui buscunque per aetatem menses fluere cessarunt, ijs neque in mamillis lac amplius gignitur. Quaecunqu etiam purgandi tempora adhuc habent, atque in terea lactant, eae non purgantur. Praeterea cum li ctanti mulieri sanguis per locos erumpit, ilice huic lac euanescit. In super quae animalia non ge runt utero, ijs neque lac unquam adest: rursus qui bus id suppetit, illa etiam ad concipiendum idonea sunt. Porrò si mulier per excretionem illam men struam probè expurgetur, nec podagris, nec articu lorum doloribus, nec pleuritide, nec peripneumonia, nec alijs denique ex plenitudine affectibus infestabit. At menstruis retentis, eam cuilibet ma lo implicari facilè est: huicque rursum euacuationes medentur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
