# Epitome Galeni operum 987.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 987.5 to 987.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/987.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/987.5

In quibus si quid minus, quam par sit, nutriat, uirtutem tabidam reddet. Si uerò modum exuperet, naturę potius 30 oneri, quam nutrimento, fuerit, illamque penitus & ex tinguet & suffocabit. Vt autem funditus Erasistrati opinionem euertam, solam instituentis inediam, ad euacuandas omnes inflammationes, nemo ignorat, mea quidem sententia, inediam ipsam priuationem quandam existere, ac proinde nec nutrire, nec euacuare posse, cùm inter inani tionem & uacuationem sit media. Nec uerò existimandum est, aliquem unquam perijsse ob inc piam ciborum: alioqui animantia delitescentia 4 in latebris sine ciborum copia, perdurare nequaquam possent, quemadmodum certè perdurant: quia nu trimento non indigent: quandoquidem ob desidiam atque torporem, in quo uersantur, necnon ob astrictam cutem, nihil ab eorum corpore exhalat, quod cibo instaurari postulet. Itaque non ine lia, sed raritas cutis euacuat: quam si frigore & uiete densaueris, quid commodi fuerit ex fame expectandum? Caeterum dum Erasistratus cuique instituere inediam contendit, uidetur mihi ipsemet affectuum qui inedia opus habeant, autor & promotor existere. GALENI PERG. DE VEnae sectione aduersus Erasistrataeos Romae degentes, lib. Vnus. Vm Romam initiò uenissem, incidi in medicos quosdam, qui à uenae se ctione tantopere abhorrebant, ut tùm aliquando aeger quispiam pro 60 pter plenitudinem iam praefocaretur, ne tum quidem hoc auxilio uti uellent: idque secuti Erasistratum, qui nusquam uenae sectionem probans, omnes inflammationes sola inedia euacuandas esse censebat. Qua in re quantopere uir ille hallu ADVER. ERASIST. LIB. 988 cinatus fuerit, quis non cernat? Etenim si ob id in edias probamus, quòd uacuatis per eas uenis, affectum minui contingat: multò hercle commodius fuerit, ut semel adhibita euacuatione, potissimum quae per sectam uenam administratur, ab inedijs abstineamus, ut quae & aegrotos ingenti molestia so Inediae, quae ineat afficere, & uigilias, & inquietudines, affli- ducere soleant ctionemque oris uentriculi, tum corruptionem suc. symptomata. corum, necnon alui, atque interdum urinae suppressionem inferant.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
