Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 989-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI curandi ratione per missionem sanguinis, liber vnus Vi de sanguinis missione speculantur primò quidem inuestigare debent, quaenam corporis affectiones euacuatio tione indigeant. Secundò, quae illa quae per sanguinis fit detractionem Tertiò, qui innoxiè hanc ferre possint euacuationem. Quartò, quonam potissimum tempore ipsa mo lienda sint. Quintò, quam ex uenis secare oporteat: quum nimirum haud parum intersit, hanc ne, an illam incidas. Porrò hac quoque contemplatione absoluta succedit de scopis oratio. Quibus mentem adhi bens quis, uacuationis modum facilè per conie cturam inuenerit: nec non in quibus semel auferre praestet, &in quibus repetitam ablationem moliri: tum in quibus nam inanire usque ad animi expediat de liquium: &in quibus id, ceu summum malum, uitare Cùm autem per omnem uitam, omnia quae in questionem ueniunt, duo inuentionis organa obti neant, nempe rationem &experientiam: necesse esse arbitror &nunc quoque me, aut ratione sola, aut sc la experientia, aut iunctis ambabus, quae propos ta sunt, scrutari. Si quis ergo affectiones quae uacuatione indigent, uelit experientia collectas exponere, sola opus est ad explicationem memoria At si uia rationali id efficere instituat, necesse est ut prius commune ac generale inueniat, ex illiusqu deinde in species differentiasque sectione, usque ad species ultimas, affectuum numerum, uacuatio. nem desiderantium, inueniat. Etenim ratio ipsa haec quidem, ex communibus tantùm progrediens 60 notionibus, inuenit &demonstrat: haec autem etiam quae ex istis inuenta sunt, ad demonstrationem adhibet. Ac priori sanè ratione, omnes artes omnesque homines uti assolent. Secunda uerò non omnes homines: nam propriè ad artifices pertinet. Eam igitur nos impraesentiarum sequuti, PERMISS. SANG. LIB. utemur multis, quae in alijs commentarijs sunt demonstrata. Nempe complures esse facultates quę animalia gubernant: quarum alias naturales, alias animales uocari. Generationis autem princ pijs pro materia, quatuor elementa subijcit eaque te ra per sese mutuò misceri: esseque inuicem in se agere nata, idque per qualitates suas effectrices, caliditatem, frigiditatem, humiditatem, &siccitatem: ex quibus utique omnium temperamenta conflantur.