# Epitome Galeni operum 990

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/990
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/990

Praeterea dari duplicem plenitudinem, nempe secundum uasa, & secundum uires: primi riasque actiones, à similaribus corporibus perfici ut secundarias ab instrumentarijs. Quum igitu plenitudo bifariam & fiat, & dicatur: uno quidem significato, ut ad uires: altero, iuxta laxitatem con tinentium uasorum: utrique sanè opus est uacuatio ne, siue ea in homine ualetudinario, siue etiam in ualente contigerit. Voco enim plenitudinem iuxta uasa, magnam humorum colluuiem, ipsa uasa tendentium. Iuxta uires autem, eam quę uel si mi nimè uasa distendat, uires tamen grauat, & premit, hominemque reddit ad motiones pigrum & tardum. Quòd si simul adsit ulcerosus etiam aliquis sensus, ac potissimum dum mouemur signum est affectum ipsum uitiosi succi esse sobolem. Quandoque autem & in partibus quibusdam corporis, non in tota mole, plenitudines adsunt similes ijs, quae uniuersum corpus solent opprimere. In omnibus igitur id genus affectibus, ma ximè ex usu sunt uacuationes humorum, aut uaporum, aut spirituum peccantium: minimè tamen semper sectio uenae desideratur, sed sufficit in terdum purgatio, frictio, balneum, inunctioqu ex aliquo digerente medicamento. Quae autem affectiones uenae sectione indigeant, deinceps dicemus. Non solùm nutrimentum animantis par tibus praestat sanguis, sed calorem etiam naturalem conseruat. Itaque ipsius cordis calor inter dum quidem seipso minor efficitur, aut propter sanguinis copiam, à qua nimirum extinguitur aut propter ingentem inopiam, aut propter frig dam qualitatem: interim uerò maior, aut propte calidam sanguinis qualitatem, aut propter exiguam inopiam. Quicquid autem cor in caliditate frigi ditateque perpetitur, eius quoque & aliae corporis partes protinus participes fiunt. At quae membratim accidunt caliditates, aut frigiditates, eas quae parti quidem affectae uicinae sunt, unà alterant, in totum tamen extendi corpus, priusquàm cor immutent, non possunt. Caeterùm quandoquidem omnia simul calida & humidas citissim computrescunt, sanè si quod nutrimentum sugg ritur à uentriculo ad hepar, à natura non supere tur, inque probum sanguinem non conuertatur, aliàs aliam perpetietur putredinem. Quum au tem quae ex materia putrescunt calida, quàm antea calidiora reddantur, calidior profectò erit ip se sanguis putrescens, ac proinde etiam particu la, in qua ei putrefieri contigerit. Quia uerò ab in signiter calidis, simul quę uicina sunt incalescunt, utique calor ille acris & mordax (qualis à putredine oritur) illis quae ulterius sunt, communica. bitur. Ergo si pars quae hoc pacto incaluit, insignis sit, aut calorem suum in cor extendere ualeat, unà & ipsum accendet, ut quod natura calidissimum sit. Quòd si semel illud accensum fueFacultates ani mal dispensanes sunt plures Elementa qua tuor subijci pricipijs generati nis, eaque tota per tota misceri. Plenitudo est duplex: nemp iuxta vires, & iuxta vasa: qua rum vtraque eget euacuatione. Plenitudo iu xta vasa quid. Plenitudo iuxta vires, quid.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
