# Epitome Galeni operum 993.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 993.1 to 993.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/993.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/993.1

GAL. DEVENAE ctibus accidit. Meritò igitur in his curandis scopus est, non euacuatio, sed totius corporis roboratio: quamuis tamen curationis initium illis oriatur à misso sanguine, & si excrementa prauam qualitatem habuerint, unà etiam adhibeatur pur gatio. Rectè autem admonemur in libro de uictus ratione in acutis morbis, ut si magnus sit ipse morbus, & aeger floreat aetate, adsitque robur, san guinem detrahamus. Caeterùm principes scopi mittendi sanguinis, sunt duo: nempe magnitudo morbi pręsentis, imminentisue, & cum ea uirium robur: quibus si adijcias etiam florentem aetatem, nihil sermoni defuerit: modò sub aetate florente, praecedens sequensque illam intelligantur, excipian turque distinctione, tantùm senilis atque puerorum aetas. Quamuis aetas senilis in uirium uerbo comprehendi potest, quum eorum nulli adsit robur. Si itaque magnum fore morbum timemus, aut iam pręsens est, aut incipit, uenam secabimus uirium habita ratione, tantumque ex oratione exemtis pueris. Nec uerò ubi tanta humorum crudo rum copia accumulata est, ut secandam uenam prohibeat, sermo hic redarguitur, quum ipsis ui rium robur non adsit. Estque hoc indicium eos haud posse sanguinis missionem perferre,* quòd praeter colorem totius corporis, degenerantem in ipsis ab eo, qui solet sanguinis copiam ostendere, etiam ipsorum pulsus inaequalis in uehementia & magnitudine existit: praepollentibus secundum psam in aequalitatem, imbecillis simul & paruis. Itaque ex morbo, aetate & uiribus, minuendus esse sanguis cognoscitur. At uacuationis quantitas cùm ex istis, tum etiam ex plethorica uocata syndrome, aëris nos ambientis temperie (quae in tem pus & regionem diuiditur) anteacta uictus ratio ne, excretionibusque factis, aut impeditis, commo dè deprehenditur. Igitur ad haec omnia respiciens, tum podagricis, tum arthriticis, tum morbo comitiali obnoxijs: praeterea melancholicis, quique sanguinem antea expuerunt, aut thoracis structu 40 ram sortiti sunt ad id malum idoneam: uertiginosis etiam, quique assiduè corripi solent angina, peripneumonia, pleuritide, hepatitide, ophthalmia uehementi, ac breuiter morbo aliquo insigni, san guinem detrahere consueui. Porrò in redundantia melancholici humoris, sanguinem mittere oportet, aut certè medicamento uti expurgante atram bilem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
