# Epitome Galeni operum 993.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 993.5 to 993.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/993.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/993.5

At ubi crudi succi exuperant, ante quàm morbus inuaserit, cautè euacuabis: ubi uerò iam corripuerit febris, nequaquam. Indicium autem crudorum humorum est color plumbeus, aut albus pallescens, omniaque potius quàm rupeus: tum inaequalis pulsus. Verùm si ob haemorhoides suppressas cumulatus alicui sit sanguis in corpore, audacter uenam incides, etiam si antea expertus grauem morbum non fuerit. Sed nec euacuatio ijs proroganda est, quibus restitit men strua purgatio. Non tamen necesse est, illis semper secare uenam, quum malleolorum scarificationes quandoque superfluitati uacuandae sint satis. Ple nitudines tamen à suppressis mensibus ortas, omnino per crura euacuabis, siue uenam secare oporteat, siue etiam scarificare. Sectae quippe in cu bito uenae, muliebrem purgationem reuellunt. Iam uerò quae ex mulieribus albidiores sunt, aceruare tenuem sanguinem solent: quocirca scarificatio. nibus malleolorum adhibitis, maximè solent iuuari. At quae nigriores sunt, eas uena secta curabis, quum tales crassiorem sanguinem, ac magis melancholicum gignant, praecipuè uerò si magnas habere uenas appareant: id quod accidit illis, quae graciliores simul atque nigriores suerint.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
