Latin
994.1 to 994.5
Galenus, Epitome Galeni operum 994.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim carnosis &candidis paruae insunt uenę, ac proinde ipsis malleolos scarificare, quàm secare uenam, praestiterit. Porrò ualidam sanguinis eruptionem, uenae sectio solet saepe compesce re, tanquam reuulsorium auxilium. Secare autem in cubito uenam, si ex dextra nare prorumpat san guis, in brachio dextro expedit: sin ex altera, in sinistro: minimè tamen usque ad lapsum uirium de trahendus est sanguis. Simul autem, quum agis, artubus uincula inijcito, aut ex lana, aut ex canabe hypochondrioque directè supposito, cucurbitulam admoueto: quandoquidem his remedijs sem per erumpentem è naribus sanguinem compescuimus: quum antea quę inseruntur in nares, atque fronti illinuntur, infirma omnia comperiremus. Nihil autem aequè artem medicam in agendo coniecturalem efficit, ut cuiusque remedij quanitas. Siquidem interdum exploratum habemus, quid nam aegro, quale, &quando sit exhibendum: at quantùm exhibere oporteat, non nouimus. Hoc tamen summum bonum in sanguinis missione habetur, quòd potes sistere euacuationem, dum opportunum uidetur: ac rursus si quando animus sit, sinere ut fluat, quousque uidebitur tibi rectè se habere negocium: id quod non licet in purgantis pharmaci exhibitione. Nam quod semel in uentrem deuoratum est medicamen, quo minus omne sit deuoratum, fieri non potest: ne que possibile est, ubi plus quàm conueniat, purgetur homo, partem oblati auferre. At uerò dum alicui sanguinem mittimus, nisi quid urgeat, praestat priori missione minus detrahere, iterumque il lam repetere, imò, si lubet, tertiò. Vbi igitur multa euacuatione est opus, sed uires sunt imbecillae, in ijs euacuationem partiri expedit, uti &me fecisse uidisti, in ijs quibus crudorum inerat humo rum copia. Nam detracto pauculo sanguine, pro tinus exhibeo melicratum, probè coctum, cum incidentium medicaminum quopiam: ueluti hys sopo, origano, nepita, pulegio: aut certè cum melicrato oxymeli, aut oxyglycy: ac sic rursum sanquinem minuo, uel ipso eodem nonnunquam die, interdum die postero: in quo rursum exhibito propositorum medicaminum quopiam, aliquid de sanguine aufero: ac rursum tertio die similiter bis.