# Epitome Galeni operum vi

Galenus, Epitome Galeni operum, BASILEAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/vi

Necinterceßerunt multa mensium curricula, quin iam Episcopus Cauriensis euaderes. Quod pastoris tam insigne munus, adeò pie religioseque hactenus semper administrasti, vt si caeteri Ecclesiastici proceres eandem, quam tu, viam ingrederentur, non tot cladibus hodie afficeretur Ecclesia: non tot indies sauciaretur vulneribus: sed semper contra hostes suos praeualeret. Postea verò PAVLVS III. Pont. max. fama tuarum virtutum adductus, à Deoque ipso inspiratus, te vltro (vt solet complures alios, quos & pietate & doctrina caeteris antecellere intelligit) in ordinem Patrum amplissimorum censuit esse accersendum. Inter quos adeo splendes & fulges, vt de te cunctis raram quandam expectationem exhibeas. Nihil dicam impraesentiarum de antiquissima & nobi lissima, ex qua oriundus es, &cendo garum familia: quandoquidem illa vniuerso innotescit orbi: & animus nobis est persequi, non quae natura tibi, sed quae virtutes tuae praestiterunt. Ut autem reliqua expediam: quemadmodum ingenuißimus iste animus tuus Nusarum omnium delubrum atque sacrarium est, sic aedes tuae semper Academia quaedam hominum doctissimorum quam absolutissima existit: quos adeo semper foues, auges, cohonestasque muneribus, vt eruditis tantum viris natus esse videaris. Quam sanè tibi insitam, cognatamque in studiosos omnes benignitatem, abundè etiam sum ipse expertus: quippe cùm me anno quadragesimosexto supra millesimum, ex Germania redeuntem, vbi primum attigi Romam, quammunificentissime exceperis, exceptumque praefeceris curae valetudinis tuae, ac postea indies magis summa liberalitate locupletaueris. Haec itaque omnia adduxerunt me, vt hasce mei ingenij primitias, calore splendoris tui confectas, ad maturitatemque perductas, Tuae Celsitudini offerrem. Tuae igitur partes erunt, Pater amplissime, eorum meditationes contra maledicorum morsus defendere, quos in tutelam tuam recepisti quambenignissimè. Vale. Venetijs, ex aedibus illustrissimi D. D. Ioannis Furtadi à Scendo zza, in hac insigni Republica Caesarei Oratoris circunspectissimi. XV. Calend. Natas, X. D. XLVIII. byG Digi re Trincauelio interprete. SO ELENCHVS LIDe ossibus ad tyrones, lib. I. Ferdinan

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
