# Epitome Galeni operum x

Galenus, Epitome Galeni operum, GALEINTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/x

GALEINTER GAMENI EXHORTATIO AD BONAS ARTES DISCENDAS. Ametsi animalia bruta non habeant rationem illam enunciati uiam, sermocinatricemue, qua nos ipsi praediti sumus, eam tamen quae secundùm animam intelligiCtur, quàm ἐνδιάθετον uocant, hoc est,* rationem intus delitescentem, fortasse nobiscum habent omnia communem, licet alia magis, alia minus. Caeterum cùm animantia omnia sint artis omnino expertia (paucis quibusdam exce ptis, quibus natura magis quàm institutione con tigisse uidentur artes) solus autem homo scientiae capax, quancunque uelit artem percipiat, ac tum ea quae subter humum, tum ea quae supra coelos sunt, contempletur: ac denique omnium bonorum maximum, nempe philosophiam, sua sibi pararit industria, meritò solus is dicitur rationalis, quòd ratione caeteris omnibus antecellat. Quare longè turpissimum est, hanc ipsam rationis uim, quae nobis inest communis cum Dijs, negligentes, caducarum rerum studio teneri, ac spretis artibus, nos improbae fortunae committere, quae plerunque bonis uiris posthabitis, quorum oportebat haberi rationem, locupletat indignos, ac ne id quidem 30 constanter, sed tantisper donec, pari qua dedit te meritate, rursus eripiat donata. Quam deam qui infelices sequuntur, omnes infeliciter pereunt. Contrà uerò qui Mercurio, rationis domino, om nisque artis autori, se addicunt, nunquam destituuntur ab eo, sed quandiu sequuntur illum, semper eius prouidentia, patrocinio, & splendore fruuntur. Qui igitur pendentes ex ipsius solo nutu fortunae, honestissimas artes & disciplinas, ceu uirus, toruè intuentur, & cùm interim equos ipsos & 40 canes artium exercitijs erudiant, famulum autem ignauum, nulliusque peritum artis, nullo precio dignum existiment, curent praeterea & agros, & cae teras possessiones, ut quęque sit quam optimè exculta, solos seipsos negligunt, abdicantque ab om ni liberali instituto, ne hoc quidem intelligentes, animam habeant nec ne, an non ij, quamuis Croeso ditiores sint, omnium abiectissimi existunt, contemptissimisque famulis similes? Eiusdem farinae uidentur, qui nobilitatem sui generis uenditant atque hinc sibi placentes, erigunt cristas: quanquam non uident infelicissimi, qui generi non respon dent suo, eos magis contemni, quàm obscuro lo co natos. Siquidem imperiti, qui genere sunt uehe menter obscuro, hoc lucrifaciunt, quòd plerique nesciant, quales nam illi sint. At quos decus & claritudo generis non sinit latere, quid aliud fru ctus ferunt ex illa nobilitate, nisi ut eorum infelicitas sit illustrior? Proinde si quis sapit, ad exer cendam artem se conferat: per quam si nobilis fue 60 rit, uidebitur genere non indignus. Sin minus, suum ipse genus nobilitabit. Sed nec ob elegan tem corporis formam, quae nisi arte fuerit exculta, prorsus ad omnia est inutilis, debemus animi uenustatem negligere, quę tanto illa dignior

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
