Latin · ~11 min
Lines 1.32-1.34
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.32-34
Not analysed yet
Hêc eadem macula ante secundam quadraturam nigrioribus quibusdam terminis circumvallata conspicitur; qui, tanquam altissima montium iuga, ex parte Soli aversa obscuriores apparent, qua vero Solem respiciunt lucidiores extant: cuius oppositum in cavitatibus accidit; quarum pars Soli aversa splendens apparet, obscura vero ac umbrosa quê ex parte Solis sita est. Imminuta deinde luminosa superficie, cum primum tota ferme dicta macula tenebris est obducta, clariora montium dorsa eminenter tenebras scandunt. Hanc duplicem apparentiam sequentes figurê commonstrant. *
Unum quoque oblivioni minime tradam, quod non nisi aliqua cum admiratione adnotavi: medium quasi Lunê locum a cavitate quadam occupatum esse reliquis omnibus maiori, ac figura perfectê rotunditatis; hanc prope quadraturas ambas conspexi, eandemque in secundis supra positis figuris quantum licuit imitatus sum: eundem, quo ad obumbrationem et illuminationem, facit aspectum, ac faceret in terris regio consimilis Bohemiê, si montibus altissimis, inque peripheriam perfecti circuli dispositis, occluderetur undique; in Luna enim adeo elatis iugis vallatur, ut extrema ora tenebrosê Lunê parti contermina, Solis lumine perfusa spectetur, priusquam lucis umbrêque terminus ad mediam ipsius figurê diametrum pertingat. De more autem reliquarum macularum, umbrosa illius pars Solem respicit, luminosa vero versus tenebras Lunê constituitur; quod tertio libenter observandum admoneo, tanquam firmissimum argumentum asperitatum inêqualitatumque per totam Lunê clariorem plagam dispersarum: quarum quidem macularum semper nigriores sunt illê, quê confinio luminis et tenebrarum conterminê sunt, remotiores vero tum minores, tum obscurê minus apparent; ita ut tandem, cum Luna in oppositione totum impleverit orbem, modico admodumque tenui discrimine cavitatum opacitas ab eminentiarum candore discrepet.
Hêc, quê recensuimus, in clarioribus Lunê regionibus observantur; verum in magnis maculis talis non conspicitur lacunarum eminentiarumque differentia, qualem necessario constituere cogimur in parte lucidiori, ob mutationem figurarum ex alia atque alia illuminatione radiorum Solis, prout multiplici positu Lunam respicit: at in magnis maculis existunt quidem areolê nonnullê subobscuriores, veluti in figuris adnotavimus; attamen istê eundem semper faciunt aspectum, neque intenditur earum opacitas aut remittitur, sed exiguo admodum discrimine paululum obscuriores modo apparent, modo vero clariores, si magis aut minus obliqui in eas radii solares incidant: iunguntur prêterea cum proximis macularum partibus leni quadam copula, confinia miscentes ac confundentes: secus vero in maculis accidit splendidiorem Lunê superficiem occupantibus; quasi enim abruptê rupes asperis et angulatis scopulis consitê, umbrarum luminumque rudibus discriminibus ad lineam disterminantur. Spectantur insuper intra easdem magnas maculas areolê quêdam, aliê clariores, imo nonnullê lucidissimae: verum, et harum et obscuriorum, idem semper est aspectus, nulla aut figurarum aut lucis aut opacitatis mutatio; adeo ut compertum indubitatumque sit, apparere illas ob veram partium dissimilaritatem, non autem ob inêqualitates tantum in figuris earundem partium, umbras ex variis Solis illuminationibus diversimode moventibus: quod bene contingit de maculis aliis minoribus clariorem Lunê partem occupantibus; in dies enim permutantur, augentur, imminuuntur, abolentur, quippe quê ab umbris tantum eminentiarum ortum ducunt.