Latin · ~10 min
Lines 1.59-1.68
Galileo, SIDEREUS NUNCIUS Galileo Galilei 1.59-68
Not analysed yet
Die itaque undecima eiuscemodi constitutionem vidi:
Stellas scilicet tantum duas orientales; quarum media triplo distabat a Iove, quam ab orientaliori, eratque orientalior duplo fere maior reliqua, cum tamen antecedenti nocte êquales ferme apparuissent. Statutum ideo omnique procul dubio a me decretum fuit, tres in cêlis adesse Stellas vagantes circa Iovem, instar Veneris atque Mercurii circa Solem; quod tandem luce meridiana clarius in aliis postmodum compluribus inspectionibus observatum est: ac non tantum tres, verum quatuor esse vaga Sidera circa Iovem suas circumvolutiones obeuntia; quorum permutationes, exactius consequenter observatas, subsequens narratio ministrabit: interstitia quoque inter ipsa per Perspicillum, superius explicata ratione, dimetitus sum: horas insuper observationum, prêsertim cum plures in eadem nocte habitê fuerunt, apposui; adeo enim celeres horum Planetarum extant revolutiones, ut horarias quoque differentias plerunque liceat accipere.
Die igitur duodecima, hora sequentis noctis prima, hac ratione disposita Sidera vidi:
erat orientalior Stella occidentaliori maior, ambê tamen valde conspicuê ac splendidê: utraque distabat a Iove scrupulis primis duobus: tertia quoque Stellula apparere cpit hora tertia, prius minime conspecta, quê ex parte orientali Iovem fere tangebat, eratque admodum exigua. Omnes fuerunt in eadem recta et secundum Eclipticê longitudinem coordinatê.
Die decimatertia primum a me quatuor conspectê fuerunt Stellulê in hac ad Iovem constitutione:
erant tres occidentales et una orientalis: lineam proxime rectam constituebant; media enim occidentalium paululum a recta septentrionem versus deflectebat. Aberat orientalior a Iove minuta duo: reliquarum et Iovis intercapedines erant singulae unius tantum minuti. Stellê omnes eandem prê se ferebant magnitudinem, ac, licet exiguam, lucidissimê tamen erant ac fixis eiusdem magnitudinis longe splendidiores.
Die decimaquarta nubilosa fuit tempestas.
Die decimaquinta, hora noctis tertia, in proxime depicta fuerunt habitudine quatuor Stellê ad Iovem:
occidentales omnes ac in eadem proxime recta linea dispositê; quê enim tertia a Iove numerabatur paululum in boream attollebatur: propinquior Iovi erat omnium minima, reliquê consequenter maiores apparebant: intervalla inter Iovem et tria consequentia Sidera erant êqualia omnia ac duorum minutorum; at occidentalius aberat a sibi propinquo minutis quatuor. Erant lucida valde, et nihil scintillantia, qualia semper, tum ante, tum post, apparuerunt. Verum hora septima tres solummodo aderant Stellê, in huiuscemodi cum Iove aspectu:
erant nempe in eadem recta ad unguem: vicinior Iovi erat admodum exigua, et ab illo semota per minuta prima tria; ab hac secunda distabat min. uno; tertia vero a secunda min. pr. 4, sec. 30. Post vero aliam horam duê Stellulê mediê adhuc viciniores erant: aberant enim min. sc. vix 30 tantum.