# Sidereus nuntius 11

Galileo, Sidereus nuntius, ONOMICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/11

Vnum quoque obliuioni minimè tradam, quod non nisi aliquam cum admiratione adnotaui: medium qua si Lunae locum à cauitate quadam occupatum esse reliquis omnibus maiori, ac figura perfectae rotunditatis; hanc prope quadraturas ambas conspexi eandemque in secundis supra positis figuris quantum licuit imita tus sum. Eundem quo ad obumbrationem, & illu minationem facit aspectum, ac faceret in terris regio consimilis Boemiae, si montibus altissimis, inque periphaeriam perfecti circuli dispositis occluderetur vndique: in Luna enim adeò elatis iugis vallatur, vt extremam hora tenebrosae Lunae parti contermina Solis lumine perfusa spectetur, priusquàm lucis vmbraeque terminus ad mediam ipsius figurae diametrum pertingat. De more autem reliquarum macularum, vmbrosa illius pars Solem respicit, luminosa verò versus tenebras Lunae constituitur; quod tertio libenter obseruandum admoneo, tanquam firmissimum argumen tum, asperitatum, inaequalitatumque per totam Lu nae clariorem plagam dispersarum; quarum quidem macularum semper nigriores sunt illae, quae confinic luminis, & tenebrarum conterminae sunt; remotiores verò tum minores, tum obscurae minus apparent, ita vt tandem cum Luna in oppositione totum impleuerit orbem, modico, admodumque tenui discrimine cauitatum opacitas ab eminentiarum candore discre pet. Haec quae recensuimus in clarioribus Lunae regionibus obseruantur, verum in magnis maculis talis non conspicitur lacunarum, eminentiarumque differentia, qualem necessariò constituere cogimur in parte lucidiori, ob mutationem figurarum ex alia, atque alia illuminatione radiorum Solis, prout multiplici positu Lunam respicit; at in magnis maculis existunt quidem areolae nonnullae subobscuriores veluti in figuris adnotauimus, attamen istae eundem semper faciunt aspectum, neque intenditur earum opacitas, aut remittitur, sed exiguo admodum discrimine paululum obscuriores modò apparent, modò verò clariores, si magis, aut minus obliqui in eas radij Solares incidant; iunguntur praeterea cum proximis macularum partibus leni quadam copula, confinia miscentes, ac confundentes; secus verò in maculis accidit splendidiorem Lunae superficiem occupantibus; quasi enim abruptae rupes asperis, & angulatis scopulis consitae, vmbrarum, luminumque rudibus discriminibus ad lineam disterminantur.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
