Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius 12
Unproofread scanNot analysed yet
Spectantur insuper intra easdem magnas maculas areolae quaedam aliae clariores, imò nonnullae lucidissimae: verùm &harum, &obscuriorum idem sem per est aspectus, nulla, aut figurarum, aut lucis, aut opacitatis mutatio; adeò vt compertum, indubitatumque sit, apparere illas ob veram partium dissimilaritatem, non autem ob inaequalitates tantum in figuris earundem partium, vmbras ex varijs Solis illuminaiionibus diuersimodè mouentibus; quod bene contingit de maculis alijs minoribus clariorem Lunae partem occupantibus; indies enim permutantur, augentur, imminuuntur, abolentur; quippe quae ab vmbris tantum eminentiarum ortum ducunt. Verùm magna hic dubitatione complures affici sentio, adeoque graui difficultate occupari, vt iam explicatam, &tot apparentijs confirmatam conclusionem in dubium reuocare cogantur. Si enim pars illa Lunaris superficiei, quae splendidius Solares radios retorquet, anfi actibus, tumoribus scilicet, &lacunis innumeris est repleta; cur in crescenti Luna extrema circumferentia, quae occasum versus spectat, in decrescenti verò altera semicircumferentia orientalis, ac in plenilunio tota periphaeria non inaequabilis, aspera, &sinuosa, verùm exactè rotunda, &circinata, nullisque tumoribus, aut cauitatibus corrosa conspicitur? atque ex eo maximè, quia totus integer limbus ex clariori Lunae substantia constat, quam tuberosam, lacunosamque totam esse diximus; magnarum enim macularum nulla ad extremum vsque perimetrum exporri gitur, sed omnes procul ab orbita aggregatae cernun tur. Huius apparentiae ansam tam grauiter dubitan di praebentis, duplicem causam, ac proinde duplicem dubitationis solutionem in medium affero. Primo enim; si tumores, &cauitates in corpore Lunari secundum vnicam tantum circuli periphaeriam, emisphaerium nobis conspicuum terminantem, protenderentur; tunc posset quidem, imo deberet Luna sub specie quasi dentatae rotae se se nobis ostendere, tuberoso nempe, ac sinuoso ambitu terminata; at si non vna tantum eminentiarum series, iuxta vnicam solummodo circumferentiam dispositarum, sed permulti montium ordines cum suis lacunis, &anfractibus circa extremum Lunae ambitum coordinati fuerint, ijqu non modo in emisphaerio apparente, sed in auerso etiam (propè tamen emisphęriorum finitorem) tunc oculus à longè prospiciens eminentiarum cauitatumque di scrimina depraehendere minimè poterit; intercapedines enim montium in eodem circulo, seu in eadem serie dispositorum, obiectu aliarum eminentiarum in alijs, atque alijs ordinibus constitutarum, occultantur; idque maximè, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminentiarum verticibus fuerit locatus. Sic in terra multorum, ac frequentium montium iuga secundum planam superficiem disposita apparent, si prospiciens procul fuerit, &in pari altitudine constitutus Sic estuosi pelagi sublimes vndarum vertices secundum idem planum videntur extensi, quamuis inter fluctus maxima voraginum, &lacunarum sit frequentia, adeoque profundarum, vt sublimium nauigiorum non modo carinae, verum etiam puppes, mali, ac vela inter illas abscondantur.