# Sidereus nuntius 13

Galileo, Sidereus nuntius, ONOMICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/13

Quia igitur in ipsa Luna, & circa eius perimetrum multiplex est eminentiarum, & caui tatum coordinatio, & oculus è longinquo spectans in eodem ferè plano cum verticibus illarum locatur; ne mini mirum esse debet quod radio visorio illos abra denti, secundum aequabilem lineam, minimeque an fractuosam se se offerant. Huic rationi altera subnecti potest, quòd nempè circa Lunare corpus est, veluti cir ca Terram, orbis quidam densioris substantiae reliquo aetere, qui Solis irradiationem concipere, atque refle ctere valet, quamuis tanta non sit opacitate praeditus, vt visui (praesertim dum illuminatus non fuerit) tran situm inibere valeat. Orbis istae à radijs Solaribus illu minatus, Lunare corpus sub maioris sphaere speciem reddit, repraesentatque: essetque potis aciem nostram terminare quominus ad Lunae soliditatem pertingeret, si crassities eius foret profundior; atque profundior quidem est circa Lunae periphaeriam, profundior inquam non absolutè, sed ad radios nostros, obliquè illum secantes, relatus; ac proinde visum nostrum inibere potest, ac praesertim luminosus existens, Lunęque peripheriam Soli expositam obtegere. Quod clarius in apposita figura intelligitur; in qua Lunare corpus ABC. ab orbe vaporoso circundatur DEG. Oculus verò ex F. ad partes intermedias Lunae, vt ad A. pertingit per vapores DA. minus profundos; at versus ex tremam horam, profundiorum copia vaporum EB. aspectum nostrum suo termino praecludit. Signum huius est, quod pars Lunae lumine perfusa amplioris circumferentiae apparet, quam reliquum orbis tenebrosi: atque hanc eandem causam quispiam forte rationabilem existimabit, cur maiores Lunae maculę nulla ex parte ad extremum vsque ambitum protendi conspiciantur, cum tamen opinabile sit nonnullas etiam circa illum reperiri; inconspicuas tamen esse credibile videtur ex eo, quod sub profundiori, ac lucidiori vaporum copia abscondantur. Esse igitur clariorem Lunae superficiem tumoribus, atque lacunis vndiquaque conspersam, ex iam explicatis apparitionibus satis apertum esse reor; superest vt de illorum magnitudinibus dicamus, demonstrantes Terrestres asperitates lunaribus esse longè minores: minores inquam etiam absolutè loquendo, non autem in ratione tantum ad suorum globorum magnitudines; idque sic manifestè declaratur. Cum saepius à me obseruatum sit in alijs atque alijs Lunae ad Solem constitutionibus vertices nonnullos intra tenebrosam Lunae partem, licet à termino lucis satis remotos, lumine perfusos apparere; conferens eorum distantiam ad integram Lunae diametrum, cognoui interstitium hoc vigesimam interdum diametri partem superare. Quo sumpto; intelligatur Lunaris globus, cuius maximus circulus CAF. centrum verò E. Dimetiens. CF. qui ad terrae diametrum est vt duo, ad septem; cumque terrestris diameter, secundum exactiores obseruationes milliaria Italica 7000. contineat. trit CF. 2000. CE. verò 1000. pars autem vigesima totius. CF. miliaria 100. Sit modo CF. Dimetiens circuli maximi.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
